{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chymista scepticus 124-2","citation":"Robert Boyle, Chymista scepticus 124-2","ref":"124-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/124-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/124-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/124-2.md","author":{"name":"Robert Boyle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle"},"work":{"title":"Chymista scepticus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus","urn":null},"verse":false,"words":210,"text":"Confusionem duntaxat, non verò Unionem statuentes: cum prisci, licet non essent inter omnes Consensus de eo, quaenam Corporum genera essent mista, ferè tamen unauimes sentiebant, in composito Corpore licet Miscibilia, sive ea Elementorum, sive Principiorum, sive quocunque nomine veniant, associata essent per Particulas adeò minutas, tantaque cum ἀκριβεία, ut nulla esset pars Massae sensibilis, quae non ejusdem cum caeteris, & cum Toto, naturae appareret; attamen, quoad Atomos, aliasve insensibiles portiones Materiae, ex qua quodvis Miscibilium constabat, ipsas singulas propriam naturam suam retinere, quippe appositione duntaxat, sive juxta positione, cum reliquis in unum Corpus unitas: adeò ut, quamvis vi hujus Compositionis Corpus Mixtum diversas fortè qualitates novas consequeretur, Ingredientia tamen, quae ipsum componebant, propriam suam naturam jugiter retinentia, destructione facta Compositi, à se invicem poterant separari, minutis Partibus, postquam ab aliis, discrepantibus natura, extricatae, sociataeque fuerint cum sibi homogeneis, eo iterum remigrantibus, ut sint Ignis, Terra, vel Aqua, prout erant, antequam ceu Ingredientia Compositum istud constituerent. Potest hoc dilucidari (pergit Eleutherius) isto genere Panni, qui ex albis nigrisque staminibus intertextis conficitur: in quo licet totum neque album neque nigrum appareat, sed colore indè emergente, caesio; singula tamen alba nigraque fila, ipsum componentia, manent quod fuerant ante: uti id conspiceretur, si fila rursum divellerentur, singulique colores seorsim segregarentur. Cum hic sit (urget Elenth.","prev":{"citation":"Chymista scepticus 123-2","label":"123","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/123-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/123-2"},"next":{"citation":"Chymista scepticus 125-2","label":"125","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/125-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/125-2"},"credit":{"text":"Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus","quality":"ocr"}}