{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chymista scepticus 128-2","citation":"Robert Boyle, Chymista scepticus 128-2","ref":"128-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/128-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/128-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/128-2.md","author":{"name":"Robert Boyle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle"},"work":{"title":"Chymista scepticus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus","urn":null},"verse":false,"words":186,"text":"Et, quandoquidem plura sunt, quae palam faciunt, in pluribus Corporibus Mixtis Qualitates Elementares perinde Activas esse, quamvis non omninò aequè sint ibi ac in Elementis ipsis, non videtur rationi consentaneum, Actualem Elementorum existentiam in Corporibus, in quibus operantur, negare. Quibus hoc Argumentum cogens addam, Experientiam testari, & fateri Aristotelem, posse Miscibilia à Mixto Corpore rursus separari, uti in Chymicis Plantarum & Animalium Resolutionibus est obvium: quod, nisi actu suas in eo Formas retinerent, fieri non posset. Cum enim, secundum Aristotelem, ac, mea quidem sententia, secundum rei veritatem, non sit nisi una Massa rerum omnium, quam illi visum fuit Materiam Primam appellare; cumque proindè non Materia, sed Forma sit, quae res constituat, discriminetque, si dicas, Elementa in Mixtis non remanere juxta eorum Formas, sed iuxta eorum Materiam, idem est, ac si dixeris, ea nullo modo ibi remanere; quandoquidem, licet istae portiones Materiae fuerint Terra, Aqua, &c. priusquam concurrerent, Corpus tamen emergens semel Constitutum aequè dici Simplex potest, ac ullum Elementorum, cum Materia, ex concessis, sit unius ejusdemque in omnibus Corporibus naturae Elementares autem Formae, juxta hanc Hypothesin, pereant, & aboleantur. Et denique, modo consulere velimus Experimenta Chymica, quasi ad sensum","prev":{"citation":"Chymista scepticus 127-2","label":"127","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/127-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/127-2"},"next":{"citation":"Chymista scepticus 129-2","label":"129","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/129-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/129-2"},"credit":{"text":"Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus","quality":"ocr"}}