{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chymista scepticus 150-2","citation":"Robert Boyle, Chymista scepticus 150-2","ref":"150-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/150-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/150-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/150-2.md","author":{"name":"Robert Boyle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle"},"work":{"title":"Chymista scepticus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus","urn":null},"verse":false,"words":215,"text":"Hoc volo, non esse à Chymicis probatum, omnia Corpora Composita, quae concedantur perfectè mixta, in Chymica eorum Analysi, singula in tres praecisè distinctas Substantias esse divisibilia, nec plures, nec pauciores, quae spectari solent ut Elementares, vel tales eodem jure reputari possunt, quam quae tales reputantur. Quam postremam Clausulam subnecto, ne objicias, quasdam ex Substantiis, quas mox locus erit memorandi, non esse perfectè Homogeneas, proindeque nec Principiorum nomine dignas. Etenim quod mihi jam considerandum incumbit est, In quot Differentes Substantias; quae cum specie quadam Elementaria Mixti Corporis Ingredientia admitti possunt, ipsum ope Ignis resolvi queat? Sintne verò singula horum Incomposita mihi etaminandum reservo, quando ad proximam Considerationem Generalem pervenero; ubi me evicturum spero, Substantias, quas Spagyrici non modò admittunt, sed asserunt esse Componentia Curporis in eas resoluti Principia, incomposita esse non solere. Jam verò duo sunt Argumentorum geneta, (pergit Canexaer) quae ad probabilitatem, ut videtur, Tertiae meae Propositioni conciliandam adduci possunt: Unum eorum est Naturae magis speculativae; Alterum deductum ab Experientia. A priori ut ordiamur: At, cum Carneades in eo esset, ut praestaret quod dixerat, Eleutheriam sermonem ejus interrumpebat, vultu subridente ipsum ita affatus: Nisi velis, ut cogitem, Proverbium illud, Egregia ingenia fluxam habere Memoriam, esse Rationi consentaneum, Tibique posse accommodari, nunc cum versenis in Considerationibus speculativis, quae ad Numerum Elementorum referantur, oblivisci te non oportet.","prev":{"citation":"Chymista scepticus 149-2","label":"149","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/149-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/149-2"},"next":{"citation":"Chymista scepticus 151-2","label":"151","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/151-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/151-2"},"credit":{"text":"Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus","quality":"ocr"}}