{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chymista scepticus 162","citation":"Robert Boyle, Chymista scepticus 162","ref":"162","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/162","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/162","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/162.md","author":{"name":"Robert Boyle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle"},"work":{"title":"Chymista scepticus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus","urn":null},"verse":false,"words":314,"text":"Revocas mihi in memoriam (ait Carneades) Experimentum quoddam, quod aliquando excogitabam, innoxiè quosdam decipiendi gratia, ipsisque & aliis demonstrandi, quam parum superstruendum fit istorum Assertionibus, qui vel imperiti sunt, vel incauti, quando nobis narrant, se vidisse Alchymistas Mercurium ex hoc illove Metallo elicuisse. Atque, ut hoc eo liquidius redderem, Experimentum meum multò faciebam planius, compendiosius, & simplicius, quam sunt Chymicorum usitati Processus ad Mercuries Metallicos extrabendum; quae Operationes cum passim magis sint elaboratae, & intricatae, ac tempus multò longius postulent, Alchymistis ad falsendum sunt opportuniores, proindeque spectantium suspicioni magis obnoxiae. Atque id, in quo conabar Experimentum meum magis assimilare verae Analysi, erat, quod non modò prae me ferebam, perinde ac alii, Mercurium ex Metallo, quod sub manu erat, extrahere, sed & amplum conspicui & inflammabilis Sulphuris copiam indè separare. Capio igitur ex ramentit Cupri drachmam circiter unam, vel duas, Communis Sublimati in pulverem redacti pondus aequale, & Salis Armoniaci ferè tantundem ac Sublimati: haec tria probè commixta parvae Phialae, longo collo munitae, vel, quod praestare deprehendo, Urinali Vitro immitto, quod (Gossypio prius obturatum) ad noxios tumos cavendum gradatim convenienti igni carbonum accensorum vel (quod pulchrius est, sed magis minatur Vitri fracturam) Flammae Candelae admoveo &, temporis aliquo spatio elapso, fundo Vitri carbonibus accensis superimposito, vel Flammae exposito, intra horae circiter quadrantem, vel fortassis octavam, in Vitri fundo fluentem Mertarium percipies: atque, si tum Vitrum removeas, frangasque, Mercurii portiunculam, fortassis omnem, fortassis ejus partem in solidae massae poris reperies: reperies quoque, restitantem Massam, flammae Candelae admotam, promptè urere cum viridante flamma, & post pauxilium temporis (fortassè protihus) in Aere ex viridi caeruleum colorem acquirere, qui cum sit color qui Cupro, corpore ejus reserato, tribuitur, facilè est vulgo persuadere, hoc esse verum Susphus Veneris, maximè cum non modò Salia supponi queant partim avolasse, & partim sublimata esse in superiorem Vitri partem, (cujus interior superficies iis communiter apparet dealbata) Metallum vero planè videtur destructum, cum Cuprum non amplius in Metallica, sed in Resinosae Massae forma appareat.","prev":{"citation":"Chymista scepticus 161-2","label":"161","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/161-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/161-2"},"next":{"citation":"Chymista scepticus 164","label":"164","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/164","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/164"},"credit":{"text":"Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus","quality":"ocr"}}