{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chymista scepticus 169-2","citation":"Robert Boyle, Chymista scepticus 169-2","ref":"169-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/169-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/169-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/169-2.md","author":{"name":"Robert Boyle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle"},"work":{"title":"Chymista scepticus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Atque arduum foret ostendere, quid amplius nobis utilitatis, quam Phlegma, Terraque, Stellae incognitae nobis afferant, quas recentia nostra Telescopia in multis albicantibus Firmamenti partibus nobis detegunt; nec tamen non possumus ea constituentes & insigniter grandes Universi partes agnoscere. Praeterea, sive immediatè utilia sint Phlegma & Terra, sive non, necessaria verò ad Corpus, undè separantur, constituendum; proindeque, si Corpora Mixta nobis non sunt inutilia, nec partes istae constituentes, sine quibus istiusmodi Mixtum Corpus esse non potuisset, Inutiles nobis esse dici possunt: &, licet Terra & Aqua non sint adeò conspicuè operativa (post separationem) ut sunt reliqua tria magis activa Principia; attamen hoc in casu non abs re erit fortunatam Menenii Agrippa Fabulam recordari, de periculosa scilicet Manuum, & Pedum, aliorumque magis occupatorum Corporis Membrorum adversus apparenter inertem Ventriculum seditione. Atque huc accommodare non incongrue possumus illam Apostoli ratiocinationem, alio licet consilio factam; Se Auris dixerit, quia non sum Oculus, non sum Corpus; ideone Corporis non erit? Si totum Corpus Oculus esset, quid fieret de Auditu: Si totum osset Auditus, ubi Odoratus? Verbo dicam, quandoquidem Terra & Aqua aequè manifestò, & aequè universim, ac reliqua Principia, facta Corporum resolutione, conspiciuntur esse Ingredientia, ex quibus illa componuntur; & quandoquidem utilia sunt, si non immediatè nobis, vel potius Medicis, sunt tamen Corporibus, quae constituunt; & hac ratione, licet nonnihil remotius, nobis inserviunt; Elementorum numero ea excludere, non est Naturam imitari. Atque hic non possum non annotare, quod, cum potissimum Argumentum, à Chymicis adhiberi solitum, ad Terram & Aquam vilipendendum, easque prostituendum ut inutiles, indignasque, quae Mixtorum Corporum Principiis annumerentur, sit hoc, quod illae non sint instructae Proprietatibus specificis, sed Qualitatibus duntaxat Elementaribus, quas tanquam viles & inertes suis sermonibus solent traducere: ego sat causae non videam, quae huic mori Chymicorum patrocinetur.","prev":{"citation":"Chymista scepticus 168-2","label":"168","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/168-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/168-2"},"next":{"citation":"Chymista scepticus 171-2","label":"171","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/171-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/171-2"},"credit":{"text":"Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus","quality":"ocr"}}