{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chymista scepticus 171","citation":"Robert Boyle, Chymista scepticus 171","ref":"171","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/171","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/171","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/171.md","author":{"name":"Robert Boyle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle"},"work":{"title":"Chymista scepticus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus","urn":null},"verse":false,"words":247,"text":"Est quippe in confesso, Calorem esse Qualitatem Elementarem, ferè innumeras tamen res notabiles adminiculo Caloris perfici, iis est menifestum, qui varia illa Phaenomena probè considerant, in quibus exhibendis ille primas agit; nec quisquam est, qui minus ignorare hanc veritatem, eive diffidere debeat, quam Chymicus, cum omnes ferè operationes & productiones Artis ipsius praecipuè Caloris ope perficiantur. Et quoad Frigus ipsum, propter quod Terram & Aquam adeò vilipendunt, modo placeret ipsis evolvere Anglicorum nostrorum Belgicorumque Navigatorum in Novam Zemblam itinera, ibique perlegere, quam stupenda, mediante Frigore, confici queant, fortè non id adeò despicatui haberent. Ac, ne repetam quae nuper ex Paracelso ipso tibi recitabam, qui intensi Frigoris beneficio docet Quintam Essentiam Vini separare, hoc tantum nunc apud te observabo, Texturae multorum Corporum, & animatorum, & inanimatorum, Conservationem adeò dependere à conveniente motu, tum propriarum ipsorum partium fluidarum, laxiorumque, tum Corporum ambientium, Aëris puta, Aquae, &c. ut non modo in Corporibus humanis videamus immoderatum vel impestivum Aëris frigus (praesertim quando excalfacta nimis ista Corpora prehendit) crebrò admodùm Oeconomiam ipsorum conturbare, variosque morbos inducere; sed in solido ac durabili Corpore Ferri ipsius, in quo quis non exspectaret, ut insignem ullam mutationem subitum Frigus produceret, tantum vim posse exserere, ut, si filum aliudve teque frustum Chalybis capias, idque in Igne ad albicantem calorem reductum, postea lente in Aëre refrigescere sinas, eandem ferè, quando frigefactum est, duritiem sit habiturum, quam prius: cum si, quamprimum id ab Igne removeris, Aquae frigidae immergis, subitò refrigeratum, multò majorem, quam habebat antè, duritiem, quin imò manifestam etiam fragilitatem, sit acquisiturum.","prev":{"citation":"Chymista scepticus 169","label":"169","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/169","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/169"},"next":{"citation":"Chymista scepticus 172","label":"172","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/172","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/172"},"credit":{"text":"Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus","quality":"ocr"}}