{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chymista scepticus 192-2","citation":"Robert Boyle, Chymista scepticus 192-2","ref":"192-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/192-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/192-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/192-2.md","author":{"name":"Robert Boyle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle"},"work":{"title":"Chymista scepticus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus","urn":null},"verse":false,"words":197,"text":"Verum, ne progressum tuum sufflaminem, petam à te, ut hanc Disquisitionem in aliud tempus remittas, tuumque institutum prosequaris. Proximo igitur loco (ait Carneades) mecum observabis, non modò quaedam esse Corpora, ut Aurum, & Argentum, quae usitatis Examinibus, Ignis ope factis, Mixta se esse non prodant; sed, si (uti memineris me supra tibi dixisse) Corpus sit De-compositum, in plures Substantias dissipabile, Igni illud exponendo, in tales resolvi potest, quae nec sunt Elementares, nec tales, ex qualibus in Mixtione novissima componebatur: sed in nova genera Mixtorum. Hujus rei jam tibi Exempla quaedam suggessi in Sapone, Saccharo Satur. ni, & Vitriolo. Jam, si animum advertamus, esse quaedam Corpora, tam Naturalia (quale est id, quod postremò indicavi) quam Factitia, manifestò De composita; Naturam in Terrae visceribus posse, uti interdum id actu fieri videmus, insolitas Mixturas conficere; Animalia aliis Animalibus ac Plantis nutriri; atque haec ipsa ferè omnia Alimentum & Incrementum suum capere, vel ex certo quodam Succo Nitroso, in Terrae poris stabulante, vel ex Animalium excrementis, vel ex putrefactis Corporibus, vel Animantium, vel Vegetabilium, vel ex aliis compositi Ordinis Substantiis: si, inquam, hoc consideremus, videri probabile poterit, esse posse inter opera Naturae (ne dicam, Artis) majorem De compositorum Corporum numerum, quam plerique observant.","prev":{"citation":"Chymista scepticus 191-2","label":"191","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/191-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/191-2"},"next":{"citation":"Chymista scepticus 193-2","label":"193","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/193-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/193-2"},"credit":{"text":"Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus","quality":"ocr"}}