{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chymista scepticus 242","citation":"Robert Boyle, Chymista scepticus 242","ref":"242","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/242","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/242","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/242.md","author":{"name":"Robert Boyle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle"},"work":{"title":"Chymista scepticus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus","urn":null},"verse":false,"words":218,"text":"Quae verba non tam sunt ejus Definitio, quam Excomium: & Quercetanus tamen, in sua ejusdem Principii descriptione, plura alia his super addit Epetheta. Sed uterque (ut praeteream permultos alios defectus, quorum Metaphoricae eorum Descriptiones reae peragi possunt) propriis Chymicorum Principiis haud congruenter loquuntur. Etenim, si Mereraus est Liquor acidus, vel Hermetica Philosophia erret necessum est, dum omnes Sapores Sali fert acceptos, vel certè Mercurus Principium non est, sed quid ex Salino ingredienti & re quadam alia Compositum. Labavuna, licet vehementer culpet eorum obscuritatem, quae Chymici de Principio suo Mercuriali scribunt; ipse tamen nonnisi Negativam talem descriptionem ejus nobis tradit, qua Senuerto, utut Trium Irimorum fautori, non fit fatis. Et hic ipse Sexuertus, licet Principiorum Mypostaticorum doctissimus Hyperaspisses, ferè tanta frequentia, quanto jure, de eorum, quae Chymici circa Mercurium docent, tenuitate conqueritur, ipse tamen (sed cum modestia ei solenni) in locum Descriptionis Libavas aliam surrogat, quam multi Lectores, inprimis si Periparetici non sint, quid sibi velit ignorabunt. Etenim vix quidquam aliud nos docens, quam quod in omnibus Corporibus id, quod praeter Sal, & Sulphur, reperitur, & Elementa, vel, uti ea vocant, Phlegma, & Fopria mortunt appellatur, sit ille Spiritus, qui in Aristotelis Dialecto vocari potest Θονίη ἀνώλογος τὸ τῶν ἄσρων τοιχεῖρ, id docet, quod, ut verum fatear, nullatenus mihi satisfacit, qui videri non amo in ullius Viri dogmatibus mysticis acquiescere, ut ea credar intelligere.","prev":{"citation":"Chymista scepticus 241","label":"241","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/241","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/241"},"next":{"citation":"Chymista scepticus 245","label":"245","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/245","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/245"},"credit":{"text":"Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus","quality":"ocr"}}