{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chymista scepticus 268-2","citation":"Robert Boyle, Chymista scepticus 268-2","ref":"268-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/268-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/268-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/268-2.md","author":{"name":"Robert Boyle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle"},"work":{"title":"Chymista scepticus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus","urn":null},"verse":false,"words":228,"text":"Principiisve Elemenmentisve dissociati, agnoscere teneantur, etiam Artem ipsam posse ex duobus solum Elementis, vel, si placet, ex uno Principio & uno Elemento, Corpus quovis ferè alio durabilius componere. Quod cum negari nequeat, quomodò probabunt, non posse Naturam Mixta Corpora, quae etiam sint durabilia, componere, nisi omnia Quinque Elementa vel Materialia Principia consociet? Verum huic per occasionem natae disquisitioni, de illorum scilicet Opinione, qui Quinque Elementa assertum eunt, diutius immorari, eundem esset memoriae lapsum Tecum committere, cum hujus Argumenti disceptatio pars non sit laboris à me ab initio suscepti; proindeque sat jam temporis in id insumpserim, quod nonnisi Digressionem, vel, benigniori sensu, Excursionem respicio. Atque ita, Eleutherie, (ait Carneades) expeditis tandem Quatuor illis Considerationibus, quas apud te edisserere institueram, praeter rem non fore arbitror, si fortè prolixa mea singularum tractatio tibi deries earum oblivionem induxerit, breviter ipsas repetere, proindeque tibi referre, quod Cum, Primo loco, jure queat dubitati, sitne Ignis, ut Chymici supponunt, genuis nuinum & Universale Resolvens Mixtorum Corporum; Cum possimus dubitare, Secundo, Utrum omnes Distinctae Substantiae, quae ex Mixto Corpore, Ignis beneficio, obtineri queunt, ibi sub iisdem formis, sub quibus indè separabantur, prae extiterint: 2 Cum etiam, licet largiremur, Substantias ex Corporibus Mixtis, Ignis ope, separabiles, componentia eorum Ingredientia fuisse, Numerus tamen ejusmodi Substantiarum idem in omnibus Mixtis Corporibus non appareat; quod quaedam eorum in plures, quam tres differentes Substantias, alia verò ne quidem in tres tales possint resolvi.","prev":{"citation":"Chymista scepticus 267","label":"CHYMISTAE SCEPTICI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/267","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/267"},"next":{"citation":"Chymista scepticus 269","label":"CHYMISTAE SCEPTICI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/269","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/269"},"credit":{"text":"Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus","quality":"ocr"}}