{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chymista scepticus 274-2","citation":"Robert Boyle, Chymista scepticus 274-2","ref":"274-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/274-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/274-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/274-2.md","author":{"name":"Robert Boyle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle"},"work":{"title":"Chymista scepticus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus","urn":null},"verse":false,"words":354,"text":"Verum (intercedit Eleutherius) haec Objectio non magis Chymicorum Tria, quam peripateticorum Quatuor Elementa videtur ferire; & sanè quamlibet ferè aliam Hypothesin premit: quae ex ullo Determinato Materialium Ingredientium numero sibi sumit Naturae Phaenomenam rationem reddere. Et Doctrinae Chymicorum de Tribus Principiis usum quod attinet, non esse opus arbitror, ut à me edocearis, magnum ejus Hyperaspisten, eruditum Sennertum, insignem hunc Trium Primorum usum assignare, posse scilicet ab iis, ceu proximis, maximeque genuinis Principiis, deduci, ac demonstrari, Proprietates, quae Mixtis Corporibus insunt, quaeque proximè (ut ipsi loquuntur) ab Elementis deduci nequeunt. Atque hoc, inquit, praecipuè apparet, quando inquirimus Proprietates, & Vires Medicamentorum. Ac novi ego, (pergit Eleutherius) Personam induisti Hermetica Doctrina Oppugnatoris, non excussurum adeò ingenitam tuam consuetamque Aequitatem, ut te cohibeat, ne agnoscas. Philosophiam Notionibus ac Detectionibus Chymicorum plurimum debere. Si Chymici, quos loqueris, (regerit Carneades) ejus fuissent modestiae, prudentiaevae, quae ipsos induxisset, Opinionem suam de Tribus Primis ceu Notionem proponere, inter alias utilem ad augendum cognitionem Humanam, plus gratiarum, minus Oppugnationis nostrae meruissent: verum, cum in Re, quam sibi sumunt praestitisse, non tam id agant, ut notionem aliquam in incrementum Philosophiae conferant, quam ut hanc Notionem (paucis aliis minoris momenti comitatam) pro ipsa Philosophia Nova venditent; quinimo, cum tantoperè de hoc suo conceptu glorientur, ut celebris Quercitanus scribere non dubitet, si quam maximè certa ipsius Tribus Principiis doctrina sufficienter esset intellecta, examinata, & exculta, eam facilè caliginem, mentes nostras obtenebrantem, esse dissipaturam, claramque lucem, tollentem omnes difficultates, illaturam; hac Schola quippe suppeditante Theoremata, & Axiomata irrefragabilia, quaeque citra controversiam à Judicibus, studio partium non laborantibus, sint admittenda, atque etiam adeò utilia, ut necessitate nos eximat, ad illud ignorantiae Asylum, Occultas puta Qualitates, ex defectu cognitionis Causarum, confugiendi; cum, inquam, haec Domestica notio Chymicorum adeò ultra modum ab istis aestimetur, praeter rem esse haud putem, sensum erroris illis incuti, eosque moneri, ut foeta & comprehensiva magis Principia associent, siquidem nobis velint Natura Phaenomena explicare, nec ut seipsos, & (quantum in ipsis est) etiam alios cancellis Principiorum tam angustis concludant, ut verear eos vix inde facultate instrui, decimam partem (non dico) omniam Naturae Phaenomenan, sed vel omnium talium, quorum ex Leucippianis, vel quibusdam aliorum generum Principiis satis speciosè reddi ratio potest, explicandi.","prev":{"citation":"Chymista scepticus 273-2","label":"273","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/273-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/273-2"},"next":{"citation":"Chymista scepticus 276","label":"276","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/276","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/276"},"credit":{"text":"Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus","quality":"ocr"}}