{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chymista scepticus 304-3","citation":"Robert Boyle, Chymista scepticus 304-3","ref":"304-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/304-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/304-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/304-3.md","author":{"name":"Robert Boyle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle"},"work":{"title":"Chymista scepticus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus","urn":null},"verse":false,"words":236,"text":"Quamvis enim ejusmodi perfectè purificata Corporum Ingredientia nostro intellectui fortè magis satisfaciant; alia tamen utiliora saepè sunt nostrae Vitae, Chymicarum ejusmodi Productionum efficaciamaximè dependente ex eo, quod de Corporibus, undè separatae sunt, retinent, vel quod ex novis Dissipatorum inter se associationibus, lucrantur; cum, si merè enent Elementares, ipsarum usus comparatè valdè tenues forent; virtutesque Sulphurum, Salium, aliorumque ejusmodi Substantiarum ejusdem denominationis, omninò eaedem. Et ut hoc obiter dicam (Eleutherie) ex hac ratione proclivis sum credere, artificialem compositorum Corporum per Ignem Amalysin non tam ditare genus humanum, quatenus ea in supposita ipsorum Principia dividit, quam quatenus nova composita, per novas dissipatarum resoluti Corporis partium combinationes, producit. Hoc quippè adminiculo Numerus Mixtorum Corporum insigniter augetur: multae quae ex novellis istis productionibus utilibus qualitatibus sunt imbutae, quarum complures non debent Corpori, undè fuerint impetratae, sed Texturae suae, quam de novo acquisiverunt. At tertiò, quod praecipuè notandum, hoc est, quod, uti Complura sum Concreta, quorum Facultates in una aliqua alterave ex differentibus istis Substantiis, quas Chymici Sulphura, Salia, & Mercurios vocant, resident, proindeque omnium optimè obtineri possunt per Analysin Concretorum, quatenus desiderata Principia haberi possunt separata, à caeterisque liberata; ita dantur alia, in quibus nobilissimae proprietates non hospitantur in Sale, vel Sulphure, vel Mercurio, sed immediatè ex forma dependent, vel (si mavis) ex determinata totius Concreti structura emergunt; proindeque illi, qui ineo occupantur, ut istiusmodi Corporum virtutes, Ignis violentiae ea exponendo, eliciant, vehementer hallucinantur, viamque incunt id, quod producere cupiebant, destruendi.","prev":{"citation":"Chymista scepticus 303-4","label":"303","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/303-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/303-4"},"next":{"citation":"Chymista scepticus 305-3","label":"305","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/305-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/305-3"},"credit":{"text":"Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus","quality":"ocr"}}