{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chymista scepticus 311","citation":"Robert Boyle, Chymista scepticus 311","ref":"311","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/311","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/311","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/311.md","author":{"name":"Robert Boyle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle"},"work":{"title":"Chymista scepticus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus","urn":null},"verse":false,"words":247,"text":"Proximo loco, animadvertere licet, si, quod isti Spagyrtorum Patriarchae, Paracelsus, & Helmontius, pluries positive tradunt, sit verum; videlicet Alzahest omnia Mixta Corpora in alia Principia resolvere, quam Ignis, statui necessum est, utra barum duarum Resolationum (illane per Alkabest, an altera per Ignem instituta) determinare numerum Elementorum debeat, priusquam, quot sint, certi esse queamus. Atque interim observare ultimo loco possumus, quod, uti distinctae illae Substantiae, in quas Altahest Corpora dividit, natura ab iis differre affirmantur, in quas reduci per Ignem solent, atque Numero plures obtineri à quibusdam Corporibus, quam ab aliquibus aliis, quoniam nobis refert, se omnia Lapidum genera in merum Salem potuisse penitus reducere, cum ex Carbonibus duos Liquores distinctos obtinuerit; ita, quamvis in illa, quae fit per HelIgnem, resolutione acquiesceremus, non mont. deprehendimus, omnia Mixta Corpora, pag. illius ope, in eundem Elementorum Prin. 409. Novi Saxum & lapides omnes in merum Salem suo Saxo aut Lapidi ęquipenderuntem reducere, absque omni prorsus Sulphure, aut Mercurio. cipioGoogle cipiorumque numerum dividi, His Concretis plura, quam Illis, suppeditantibus; quin imò hoc illove Corpore Majorem numerum Substantiarum Differentium hoc applicationis modo largiente, quam idem depromat, si alius modus adhibeatur. Atque qui ex Auro, vel Mercurio, vel Selenitide, tot distinctas elicuerint Substantias, ac ego separare ex Vitriolo vel ex Uvarum diversimodè versatarum succo, possum, me id docebunt, quod gratus admodùm discam. Nec apparet magis congruere illi varietati, quae tantoperè conducit ad Universi perfectionem, omnia Elementata Corpora ex eodem Elementorum numero componi, quam Linguae alicui conveniret, omnia ejus vocabula ex eodem numero Literarum constare. CHYSIVE","prev":{"citation":"Chymista scepticus 310","label":"310","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/310","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/310"},"next":{"citation":"Chymista scepticus 313","label":"PARADOXA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/313","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/313"},"credit":{"text":"Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus","quality":"ocr"}}