{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chymista scepticus 334-2","citation":"Robert Boyle, Chymista scepticus 334-2","ref":"334-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/334-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/334-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/334-2.md","author":{"name":"Robert Boyle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle"},"work":{"title":"Chymista scepticus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus","urn":null},"verse":false,"words":207,"text":"Atque hic porrò observo, me videre nunquam potuisse ullam Terram, Aquamve, propriè sic dictam, vel ab Auto, vel Argento (ut alia nunc Metallica Corpora taceam) separari, & propterea, ad Argumentum in Adversarios retorquendum, concludere possim, quod, cum plura sint Corpora, in quibus, quantum quidem liquet, nec Aqua est, nec Terra, mihi concedi possit, ut inferam, neutrum duorum istorum Universale esse Ingrediens omnium istorum Corporum, quae perfectè Mixta censentur; quod in usum mox sequuturum meminisse te velim. Objici sanè potest, causam, cur nullam ab Auro, Argentove, humiditatem separare queamus, hanc esse, quod quando ex Gleba sua funditur, vehemens Ignis, ad ejus Fusionem necessarius, aqueam omnem fugitivamque humiditatem expulerit. Idemque praestare Ignis in Materialibus Vitri possit. Sed respondebo, mentem meam subire, me non ita dudum in erudito Iosepho Acosta, qui id fide propria refert, legisse: In America (ubi diu commorabatur) Argenti quoddam genus esse, ab Indis Papas dictum, ejusque valdè elegantis & puri frusta, parvis radicibus rotundis simdia, eos interdum invenire, quod in isto Metallo rarum, at in Auro usitatum: de quo posteriori Metallo nobis narrat, ipsos praeter hoc ipsum, reperire genus quoddam, quod Aurum granulatum appellant, quod ait exiguas esse Auri moleculas, quas, absque alterius ullius Metalli Mixtura, solidas inveniunt, quaeque opus non habent, ut in Igne fundatur, vel depurentur.","prev":{"citation":"Chymista scepticus 351","label":"351","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/351","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/351"},"next":{"citation":"Chymista scepticus 335-2","label":"335","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/335-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/335-2"},"credit":{"text":"Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus","quality":"ocr"}}