{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chymista scepticus 339-2","citation":"Robert Boyle, Chymista scepticus 339-2","ref":"339-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/339-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/339-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/339-2.md","author":{"name":"Robert Boyle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle"},"work":{"title":"Chymista scepticus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus","urn":null},"verse":false,"words":232,"text":"Fateor quippe, assequi me non posse, quo pacto ex Materia, nudè in motum acta, sibique dehinc permissa, adeo curiosae Fabricae, ut sunt Hominum perfectorumque Animalium Corpora, & ejusmodi, mirabilius adhuc contiunatas portiones materiae, ut sunt viventium Creaturarum semina, pestius emergere. Exponere itidem cibi deberem, ex quibus fundamentis, quoque sensu Principia mundi, prout ille nunc est, Tria esse suspicatur sica, Materiam nempe, Motum, & Quiotem. Dico, Prous Mundam nunc ost, quia praesens Universi Fabrica, atque inprimis rerum Semina, una cum stabilito Naturae Ordine, Requisseum est, sive Conditio, ex qua complura possum per peraria nostra Principia exponi, quae secus valdò arduum foret, si possibile, explicare. TeTenerer insuper tibi declarare in Genere (non enim mihi sumo scientiam id aliter praestandi) non tantum quare concipiam, Colores, Odores, Sapores; Eluiditatem, & Soliditatem, caeterasque illas Qualitates, quae Corpora diversa reddunt, denominantque, posse intelligibiliter ab his Tribus deduci; sed etiam, quomodo duo ex Tribus Principiis Epicureis (quae non opus est tibi dicere esse Magnitudinem, Figuram, & Pondus) ipsamet deduci ex Materia & Motu queant; cum horum posterior variè agitans, & quasi discerpens priorem, non possit non illius partes disjungere, quae, actu separatae, singulae necessariò debent esse alicujus magnitudinis, atque hanc illamve figuram obtinere. Nec adjiciebam Principiis nostris Privationem Aristotelicam, partim ob alias rationes, quae, ut iis insistam, me nunc morari non debent; partim etiam, quod ea videatur Antecedens potius, vel Terminus à que, quam Verum Principium, uti Carceres non sunt ex numero Pedum Artuumve Equorum.","prev":{"citation":"Chymista scepticus 338-2","label":"338","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/338-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/338-2"},"next":{"citation":"Chymista scepticus 341-2","label":"341","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/341-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/341-2"},"credit":{"text":"Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus","quality":"ocr"}}