{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chymista scepticus 343","citation":"Robert Boyle, Chymista scepticus 343","ref":"343","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/343","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/343","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/343.md","author":{"name":"Robert Boyle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle"},"work":{"title":"Chymista scepticus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus","urn":null},"verse":false,"words":191,"text":"quarum beneficio minorem ipsis inconcinnitatem possem conciliare, tempus tamen mihi desit tibi offerendi, quae in harum notionum illustrationem ac patrocinium possunt allegari; cum eas Tibi inpraesentiarum eo consilio commemorem, partum, ut quid Lucis & Confirmationis pluribus mes ad te Sermonis locis afferam; partim, ut tibi ostendam, me non amplecti (uti videris suspicionem fovisse) omnia Principia Epicuri, sed ab ipso in palmariis, quibusdam rebus, aequè ac ab Aristotele, Chymicisque, in aliis, dissentire; & partim etiam, vel potius praecipuè, ut tibi ea fundamenta innuam, ob quae etiam ab Helmontio in hoc discrepa, quod, cum ille res ferè omnes, & vel ipsos morbos, determinatis suis Seminibus adscribat; ego in ea sim sententia, quod, praeter peculiares Fabricas Plantarum & Animalium (& forsan etiam quorundam rundam Metallorum, & Mineralium) quas Principiorum Seminalium effecta esse existimo, complura etiam sint alia in Universo Corpora, quae distincta propriaque nomina habent, ac merentur, nonnisi tamen emergunt ex talibus Materiae, undè constant, contexturis, quae absque determinatis Seminibus formari possunt Calore, Frigore, Mixturis, & Compositionibus artificialibus, pluribusque aliis causis, quas Natura interdum sua sponte adhibet; quibusque homines crebrò, mediante sua potentia ac peritia, ad materiam juxta consilium suum effigiandam utuntur. Hujus rei afferri possunt Exempla & in Naturae & Artis productionibus.","prev":{"citation":"Chymista scepticus 342-2","label":"342","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/342-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/342-2"},"next":{"citation":"Chymista scepticus 344-2","label":"344","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/344-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/344-2"},"credit":{"text":"Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus","quality":"ocr"}}