{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chymista scepticus 354","citation":"Robert Boyle, Chymista scepticus 354","ref":"354","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/354","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/354","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/354.md","author":{"name":"Robert Boyle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle"},"work":{"title":"Chymista scepticus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus","urn":null},"verse":false,"words":191,"text":"Liquor ille, in quem, ex Lallii Autoptae testimonio, tibi narrabam Mercurium transmutari posse, interdum valdè languidum, si ullum, Saporem habet, ejus tamen operationes, etiam in quaedam Corpora Mineralia, admodum sunt peculiares. Mercurius ipse quoque, licet Corpuscula, undè constat, adeò sim minuta, ut in densissimi compactissimique Corporum, Auri scilicet, poros penetret, est tamen (at nosti) omninò insipidus. Atque Helmontius noster pluries nos docet, Aquam limpidam, in qua parva Mercarii quantitas ad tempus aliquod fuit macerata, etsi nullum certum Saporem, aliamve sensibilem Qualitatem ab Argento Viro acquirat, vi tamen valere vermes in humanis Coporibus necandi: quod ipse multum, sed non gratis evehit. Ac memini nobilem quandam foeminam, quae aliquot Aulas sua pulchritudine prae aliis ornaverat, mihi fassam esse, insipidum hunc Liquorem inter omnia innoxia faciei Cosmetica esse optimum omnium, quae unquam repererit. Atque hic concludere mihi liceat sermonem meum de Aquis illis, sive Liquoribus, quos hactenus examinatum ivi, cum duabus hisce Considerationibus: Quarum prior est, quod, quia assueti sumus nil nisi Vinum, Cerevisiam, Pomacium, aliosve fortis saporis Liquores bibere, in horum Liquorum, qui pro insipido Phlegmate haberi solent, pluribus peculiares, admodùm distinctosque Sapores esse posse, quamvis à nobit non notatos (noc fortè perceptibiles.","prev":{"citation":"Chymista scepticus 353","label":"353","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/353","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/353"},"next":{"citation":"Chymista scepticus 355","label":"355","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/355","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/355"},"credit":{"text":"Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus","quality":"ocr"}}