{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chymista scepticus 365","citation":"Robert Boyle, Chymista scepticus 365","ref":"365","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/365","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/365","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/365.md","author":{"name":"Robert Boyle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle"},"work":{"title":"Chymista scepticus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus","urn":null},"verse":false,"words":228,"text":"Jam verò Casus quidam dantur, in quibus peritiores ex ipsis Vulgaribus Chymicis sibi sumunt, posse se per repetitas Cohobationes, aliasque commodas Opelationes praestare, ut distillatae Concreti partes suum ipsarum Caput Mortuum in Alembico in Liquoris forma transvehant; in quo statu cum sit & fluidum, & volatile, facilè credideris, pro Terra habitum non iri. Atque sanè per peritum, at non vulgarem, Concreta quaedam tractandi modum, plus praestari in hoc genere poterit, quam fortè facilè credas. Et è contra, vel Terram posse Generari, vel saltem Corpora, quae prius non apparebant ad Terram in Toto accedere, sic posse alterari, ut pro Terra habeantur, valdè possibile videtur, si quidem Helmontius id Arte praestiterit, quod in pluribus locis memorat; maximè ubi dicit, Se modos Helnosse, quibus totum Sulphur semel dissolu- mont. in tum fixetur in Pulverem Terreum, & to. Compt. tum Sal. Petra in Terram convertatur; atque Myst. quod posterius alibi dicit, solo Sulphurei elem. cujusdam Ignis Odore praestari. Et alio in Sect. 24. loco modi cujusdam hoc efficiendi mentionem facit, quem tibi non possum exponere, quia Materialia, quae ad id experiendum paraveram, infelici famuli errore abjecta fuerunt. Atque postrema haec Argumenta confirmari eo Experimento possunt, quod saepè iccus fuit commemorare; illud de Mentha puto, quam ex Aqua produxi: partim etiam observatione quadam Rondolet. tis, de incremento, etiam Animalium, nonnisi Aqua nutritorum; quod memoria non suggerebat, cum de rerum ex Aqua productione sermonem apud te faciebam.","prev":{"citation":"Chymista scepticus 364","label":"364","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/364","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/364"},"next":{"citation":"Chymista scepticus 366","label":"366","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/366","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/366"},"credit":{"text":"Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus","quality":"ocr"}}