{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chymista scepticus 381","citation":"Robert Boyle, Chymista scepticus 381","ref":"381","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/381","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/381","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/381.md","author":{"name":"Robert Boyle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle"},"work":{"title":"Chymista scepticus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus","urn":null},"verse":false,"words":213,"text":"Atque hunc Spiritum proptereà Siliquarum adscribo Sali, per earum cum Cupro commisturam alterato, (licet Ignis postmodum ea divellat, atque transmutet) quia posterius, Cuprum scilicet, in Retortae fundo in forma Croci cujusdam, seu rubescentis pulveris, inveniebam; & quia Cuprum genio est nimis inerti, ut in Vasis clausis, calore, qui non sit intensior, transadigatur. Ac illud, quod etiam nota aliqua dignum, in boni Viridis Aeris (vel ejus saltem notae, quo ego utebar) distillatione, hoc est, quod nunquam observare potuerim, illud mihi Oleum suppeditasse (nisi paululum nigrae cujusdam Substantiae limosae, quae separabatur in Rectificatione, Oleum haberi debeat) cum tamen & Tartarum & Acetum Vini (maximè prius) Distillationis adminiculo mediocrem ejus copiam largiatur. Si itidem Spiritum Aceti Vini Calcinato Plumbo affuderis, Sal Liquoris Acidum sua cum Metallis partibus, licet insipidis, commixtura, plusquam Saccharinam dulcedinem intra paucas horas acquiret; atque hae Salinae partes, intenso Igne à Plumbo, cui immixtae erant, distillatae, post se (ut superius alio consilio notabam) Metallum relinquent, in quibusdam qualitatibus ab eo, quod erat, alteratum, illaeque ipsae partim in Corporis unctuosi, seu Olei, partim in Phlegmatis forma ascendent; utplurimum verò in forma subtilis Spiritus, qui, praeter complures Qualitates novas, quas nunc animus non est annotare, forti instructus est Odore, admodum ab Odore Aceti diverso, Saporeque penetranti, omninò tam ab aciditate Spiritus Aceti, tum à Dulcedine sacchari Saturni discrepante.","prev":{"citation":"Chymista scepticus 380","label":"380","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/380","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/380"},"next":{"citation":"Chymista scepticus 382","label":"382","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/382","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/382"},"credit":{"text":"Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus","quality":"ocr"}}