{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chymista scepticus 387","citation":"Robert Boyle, Chymista scepticus 387","ref":"387","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/387","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/387","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/387.md","author":{"name":"Robert Boyle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle"},"work":{"title":"Chymista scepticus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus","urn":null},"verse":false,"words":244,"text":"Nec opus esse, tibi dicam, arbitror, Anti Chymica haec Paradoxa verti magis in rem eorum potuisse; nisi obstitisset, quod, cum Curiositarem meam intra Chymicorum Experimentorum Cancellos non coerceam, ego, qui Vir adhuc sum juvenis, & Junior Chymicus, nonnisi angustam hactenus eorum supellectilem mihi parari, tam gravis difficilisque pensi respectu, ac mihi imposuisti: praeterquam quod, ut verum fateas, uti quibus. dam vel ex optimis illis Experimentis, quae mihi nota sum, non audebam, quod nedum ea aperire mihi liceat. Verum naut sit, puto me praesumere posse, quod hactenus deferne, te adducturum ut credas, Chymicos nudtò fuisse feliciores in Experimentis, quam in eorum Causis inveniendis; vel in assignandis Principiis, per quae omnium optimè queant explanesi. Et sanè, quando in Paracelsi scriptis mihi occurtum nugatorii ejusmodi & intellectum fugientes sermones, quibus iste Auctor saepè discrucias, fatigatque Lectorem, egregiis ejusmodi Experimentis adscripti, quae licet ille rarò dilucidè doceat, ego saepè depechendo ipsum novisse; mihi videtur, Chymicos in suis in vestigationibus veritatis non esse dissimiles Taesensis Salomanis Classis Navigatoribus, qui ex longis suis fastidiosisque Itineribus non modò Annum, & Argentum, & Ebur, sed Simios etiam, & Pavenes secum afferebant. Ita quippè scripes complurium (non enim dico, omnium) Philosophorum Hermeticorum nobis exhibent, unà cum plicibus solidis eximiisque Experimentis, Theorias, quae vel, Pavonis plumarum ad instar, multum habent ostentationis, nihil autem soliditatis, nec usus; vel, simorum ad instar, si quandam rationis prae se ferunt similitudinem, hac vel illa absurditate suiditate deturbantur, adeò ut attentè consideratae ridiculae appareant. Carneade ita finem imponente sermoni contra receptam de Elementis doctrinam.","prev":{"citation":"Chymista scepticus 386","label":"CONCLUSIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/386","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/386"},"next":{"citation":"Chymista scepticus 388","label":"CONCLUSIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/388","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/388"},"credit":{"text":"Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus","quality":"ocr"}}