{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chymista scepticus 388","citation":"Robert Boyle, Chymista scepticus 388","ref":"388","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/388","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/388","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/388.md","author":{"name":"Robert Boyle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle"},"work":{"title":"Chymista scepticus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Eleutherius judicans, sibi tempus defore multum cum eo loquendi antè ipsorum separationem, festinanter eum ita affabatur; Fateor, Carneades, te plura in Paradoxorum tuorum gratiam dixisse, quam expectabam. Licet enim complura ex Experimentis, quae memorasti, arcana non sint, nec mihi ignota fuerint, attamen praeterquam quod iis multa ex tuis propriis addidisti, tali ordine ea digessisti usibusque ejusmodi accommodasti, atque talia indè deduxisti, qualia mihi hactenus haud occurrere. Verùm, licet ea de causa propendeam, ut existimem, Philopenum, si te audiisset, vix parem futurum fuisse, in omnibus articulis Chymicam Hypothesin. adversus Argumenta, quibus eam impugnasti, propugnandi; mihi tamen videtur, quod utut Objectiones tuae evincere videantur magnam ejus partem, quod sibi sumunt, totum tamen non evincant; ac numerosa Experimenta eorum, quos tu Vulgares Chymicos vocas, etiam ipsa aliquid ex altera parte probare, dici possint. Quare, si tibi concedatur, te reddidisse probabile; Primo, differentes Substantias, in quas Mixta, Ignis ope, solent reso vi, non esse purae ac Elementaris Natura, ob hanc inprimis rationem, quod tantum adhuc de Natura Concreti, quod eas suppeditavit, retineant, ut etiamnum appareant aliquatenus esse compositae, ac saepè differre in uno Concreto à Principii ejusdem Denominationis in alio: Proxime, quoad numetum differentium harum Substantiarum, nec cas tas esse praecisè tres, quia in maxima parte Vegetabilium & Animalium Corporum Terra & Phlegma etiam inter earum Ingredientia est reperire; nec esse ullum Determinatum numerum, in quem Ignis (prout is quidem adhiberi solet) praecis è & Un versaliter omnia Mixta qualiacunque, tam Mineralia, quam alia, quae perfectè Mixta habentur, resolvit: Denique, complures esse Qualitates, quae ad ullam harum Substantiarum, ceu primariam istarum sedem, classemque, referri commodè nequeunt; ac nonnullas alias Qualitates, quae quantumvis praecipuam suam maximeque usitatam sedem in uno aliquo ex hisce Mixtorum Principiis.","prev":{"citation":"Chymista scepticus 387","label":"CONCLUSIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/387","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/387"},"next":{"citation":"Chymista scepticus 389","label":"CONCLUSIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/389","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/389"},"credit":{"text":"Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus","quality":"ocr"}}