{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chymista scepticus 42","citation":"Robert Boyle, Chymista scepticus 42","ref":"42","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/42","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/42.md","author":{"name":"Robert Boyle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle"},"work":{"title":"Chymista scepticus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus","urn":null},"verse":false,"words":158,"text":"Atque nunc Elentheris (pergit Carneades) oportet personam Sceptici resinam, eoque nomine partem aliquam proponam ejus, quod vel displicere vel dubitari potest in communi Hypothesi Chymicorum: quod si nonnihil examinavero liberius, supervacantum esse credo, te (quocum inolita mihi consuetudo felicitatis meae pars est) rogare, ut id respicias ceu rem magis congruentem provinciae, ad quam hoc confortium pro hoc tempore me damnavit, quam vel Genio, vel mori meo. Jam verò, licet afferre tibi multa possim, quae vulgarem Chymicam de tribus Principiis Opinionem, & Experimenta, ceu Demonstrationes ejus allegari solita, convellant, attamen ea, quae in praesentiarum tibi exhibebo, commodè satis ad quatuor capita reduci possunt: circa quae omnia hoc solùm in genere praemittam, Quod, cum pensum meum nunc non tam sit, afferere Hypothesin ex meo, quam rationem reddere, quare ambigam de veritate Hypothesis Chymicorum, non sit, quod quis exspectet, ut omnes mea Objectiones sint quam maximè cogentes, cum justè satis de proposita aliqua Opinione quis dubiter, quam nulla Ratio cogens videtur munise.","prev":{"citation":"Chymista scepticus 41","label":"41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/41"},"next":{"citation":"Chymista scepticus 43","label":"43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/43"},"credit":{"text":"Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus","quality":"ocr"}}