{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chymista scepticus 45","citation":"Robert Boyle, Chymista scepticus 45","ref":"45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/45.md","author":{"name":"Robert Boyle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle"},"work":{"title":"Chymista scepticus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus","urn":null},"verse":false,"words":209,"text":"Et, praeter Caphuram, plura sunt alia Corpora (quae alibi nomino) ex quibus calor in vasibus clausis separare non solet ullas substantias Heterogeneas. sed partes duntaxat comminuere, ita ut quae primae ascendunt, homogeneae sint cum reliquis, etsi in particulas minores subdivisae: undè sublimationes Pistilla Chymicorum nuncupatae fuerunt. Sed, ut omittam hic memorare quod alibi annoto, de vulgari Sulphure semel iterumve sublimato quod, moderato igni in vasis sublimatoriis expositum, totum in siccos & penè insipidos Flores abit, cum igni aperto commissum Salini & Corrodentis liquoris copiam suppeditet: ut hoc, inquam omittam, insuper hoc apud te observabo, quod uti consideratu dignum est in mixtorum Corporum Analysi, ignis ne in ea agat, quando aperto Aëri sunt exposita, an quando obturatis vasis inclusa, ita non parvi sit momenti Gradus ignis, quo Analysin molimur. Etenim lene Balneum sanguinem non fermentatum (exempli causa) nonnisi in Phlegma & Caput Mortuum dispescet quorum posterius (quod aliquando habui) durum, fragile, diversorum colorum (transparentium ad instar ferè testudinei tegminis) ab intenso igne in Retorta subactum, Spiritum, unum, alterumve Oleum, Salemque volatilem, praeter Canum Mortuum suppeditat. Facere etiam potest in rem praesentem, notare, quod in confectione, & distillatione Saponis accidit. Alio quippe ignis gradu Sal, Aqua, Oleum, sive Adeps, ex quibus factitium illud Concretum componitur, simul bullientia facilè adiguntur, ut in unam massam misceantur, & coalescant.","prev":{"citation":"Chymista scepticus 44","label":"44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/44"},"next":{"citation":"Chymista scepticus 46","label":"46","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/46"},"credit":{"text":"Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus","quality":"ocr"}}