{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chymista scepticus 83","citation":"Robert Boyle, Chymista scepticus 83","ref":"83","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/83","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/83.md","author":{"name":"Robert Boyle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle"},"work":{"title":"Chymista scepticus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus","urn":null},"verse":false,"words":204,"text":"possum, quae defluere vidi à fictili Crucibulo, de industria satis diu, una cum Argento, quod continebat, vehementi admodùm Igni exposito. Et quidam, qui multum versant Fusionem Metallorum me edocent, magnae Crucibuli partis in Vitrum colliquationem non esse rem adeò miram in Fornacibus ipsorum. Memini, me etiam observasse in magnae Ferri copiae ex ejus Minera eliquatione, copiosi Carbonis lignei adminiculo facta (Carbonem quippe Fossilem satis intensam flammam ministrare negant) quod inusitata Ignis vehementia, qui grandibus Follibus (magnarum rotarum, vi aquae circumactarum, adminiculo motis) sufflabatur, pars Materialium ei expositorum, Analysis subeundae loco, colliquabatur, inque fuscum, solidum, & valdè ponderosum Vitrum, idque tanta copia, vertebatur, ut in locis nonnullis ipsas Vias publicas, Ferreis ejusmodi officinis propinquas, talium massarum vitrearum acervis, lapidum & saburrae loco, viderim reparatas. Observavi etiam, genus quoddam Lapidis, vim Ignis mediocris eludentis in fornacibus adhibiti, ubi intensis admodùm & diuturnis exponebatur Ignibus, talem Ignis in omnes suas fixas partes operationem expertum fuisse, ut in perfectum. Vitrum redigeretur, quod, extorquendo indè satis magna perfecti & transparentis Vitri frusta, exploravi. Et ne existimes, Eleutherie, in dubium vocatam Caloris definitionem demonstrari posse ea definitione, quae de contraria ejus qualitate, Frigore, tradi & recipi solet, cujus esse proprium docetur, Tam Homogenea, quam Heterogenea congregare, permittas, ut ostendam tibi, nec hanc Definitionem dubitatione carere.","prev":{"citation":"Chymista scepticus 82","label":"CHYMICO-PHYSICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/82","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/82"},"next":{"citation":"Chymista scepticus 84","label":"84","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/84"},"credit":{"text":"Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus","quality":"ocr"}}