{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chymista scepticus 87","citation":"Robert Boyle, Chymista scepticus 87","ref":"87","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/87","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/87.md","author":{"name":"Robert Boyle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle"},"work":{"title":"Chymista scepticus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus","urn":null},"verse":false,"words":264,"text":"Atque suppono, Elentherre, non esse quemlibet Frigoris, Liquoribus congelandis apti, gradum, qui valeat ejusmodi eorum Amalysia (si fas sit ita appellare) Aqueas & Spirituosas partes separando instituere: interdum enim, etsi non saepè, sigillatim congelavi Visum rubrum, Urinam, & Lac, nec tamen separationem easpectatam potui observare. Ac Belga, qui hybernare cogebantur in Glaciali illa prope Circulum Arcticum Regione, quae Nova Sembla vocatur, quamvis narrent, ut infrà videbimus, Separationem partium fuisse factam in congelata ipsorum Cere visia circa medium Novembris, attamen de congelato ipsorum Vino Hispanico Decembra sequente hoc duntaxat referunt: Imo & Vinum nostrum Hispanicum, quod adeò calidum est, vehementer admodum eras conglaciatum, sic ut suum singuli demensum ad ignem fundere teneremur, quod alternis quibusque diebus ad Pintam corciter singulis cedebat, quo nos refocillare cogebam. Quibus verbis non innuunt, Vinum ipsorum Hispanicum in substantias diversas fuisse Gelu divisum ea ratione, qua Cerevisia ipsorum divisa fuerat. Quibus omnibus non obstantibus, Eleutherie, atbitror ostendi posse, etiam Frigus interdum posse Congregare Homogenea, & Heterogenea segregare. Atque, ut hoc palam faciam, dicam tibi, me aliquando de industria Decoctionem in Aqua limpida instituisse Plantae, Sulphureis & Spirituosis partibus abundantis, expositaque pergelida nocte acuto Aquiloni Decoctione, observabam magis Aqueas ejus partes postridiè manè in Glaciem versas, ad cujus interiora cum Agiliores & Spiritu turgidiores partes, ut tunc conjectura mea erat, se recepissent, ad circumdantem suum hostem, quantumpote, devitandum, ibidem à Gelu se immunes in Liquoris rubentis forma praeservarant, cum Aqueae & Spirituosae partes tam leviter (mixtae potiùs quàm) unitae fuerint in Decoctione, ut separari facilè potuerint ejusmodi frigoris gradu, qui non valuisset Urinae vel Vini partes divellere, quae Fermentatione Digestioneve solent, ut Experientia didici, intimius secum invicem consociari.","prev":{"citation":"Chymista scepticus 86","label":"86","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/86"},"next":{"citation":"Chymista scepticus 88","label":"88","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/88"},"credit":{"text":"Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus","quality":"ocr"}}