{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chymista scepticus lviii","citation":"Robert Boyle, Chymista scepticus lviii","ref":"lviii","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/lviii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/lviii","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/lviii.md","author":{"name":"Robert Boyle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle"},"work":{"title":"Chymista scepticus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus","urn":null},"verse":false,"words":160,"text":"an hebetis ingenii) valent, ut non existimem, si neutri eorum argumenta magis cogentia ad evincendam assertionis suae veritatem producere possint, quam quae solent, sat consentaneum esse rationi, de ipso sive Elementorum, sive Principiorum, mixta constituentium, numero etiamnum haesitare. Equidem apud me reputans, opiniones de Elementis tanti esse inter Physiologiae dogmata momenti, quanti Elementa ipsa sunt inter corpora universi, solidè fundatas me deprehensurum sententias illas sperabam, quibus tot aliae superstruuntur. Verum cum examinandis sine affectu corporibus ipsis, quae ex mixtis Elementis dicantur pullulare, confessionique Principiorum constituentium ab ipsis extorquendae operam impenderem, mox inducebat, ut sentirem, de numero Elementorum majori conatu Philosophos contendisse, quam successu. Hanc meam haesitantiam mirati sunt admodum bi duo spectabiles viri (Themistium & Philoponum innuem) qui licet inter se circa quaestionem à nobis tractandam tam longe quasi dissideant, ac ego ab ipsorum alterutro, uterque tamen in eo optimè conveniunt, determinatum esse numerum ejusmodi Elementorum, qualia modo tum amplius) libertatis, Opiniones Adversariorum despiciendi, in eorum quibuscum Garneades disputat, sermonibus reperiri.","prev":{"citation":"Chymista scepticus lvii","label":"CONSIDERATIONES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/lvii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/lvii"},"next":{"citation":"Chymista scepticus lix","label":"CONSIDERATIONES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/lix","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/lix"},"credit":{"text":"Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus","quality":"ocr"}}