{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De solis ac lunae defectibus iv","citation":"Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus iv","ref":"iv","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/iv","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/iv","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/iv.md","author":{"name":"Ruđer Bošković","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic"},"work":{"title":"De solis ac lunae defectibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2","urn":null},"verse":false,"words":323,"text":"AD LECTOREM. amplitudinem, nimis in longum abibat res, nec mihi advenae, ac paucis mensibus in Anglia commorato, et plurimis, quae cognoscenda erant, distracto, satis ocii ad id fuit, quod tamen nec omnino necessarium arbitratus sum. Addam id fortasse aliquando, si vita supererit. Plures occurrunt in ipso poëmate epochae pertinentes ad ea tempora, quibus certae ejus partes conscriptae sunt, quae non penitus inter se consentiunt. Et quidem fere casu quodam id in opus ordinatum coaluit. Conscripseram, et in solemni studiorum instauratione in Collegio Romano recitaveram jam ab anno 1735 poëmation de Solis, ac Lunae defectibus, quod tunc quidem trecentis circiter versibus continebatur totum: ii fere omnes nunc etiam remanent hac, illac dispersi primo, et secundo libro, et ipsum exordium cum prioribus binis invocationibus, et bina episodia, quae nunc habentur in eorum librorum fine, conservavi integra, paucis adjectis. Diu autem deinde jacuit, cum Theologicis primum, tum Mathematicis distractus studiis poësim fere penitus seposuissem. Verum post duodecim circiter annos ad Musarum amorem sum revocatus exemplo hinc P. Caroli Noceti, inde Benedicti Stay, quorum mentionem hìc facio in adnotationibus, qui philosophica argumenta versibus latinis elegantissimis persequebantur, quibus ego adnotationes, et dissertationes adjeci plures, cum ederentur. Hinc ad ipsum, quod olim pertractaveram, argumentum revocavi animum, et primò quidem eum adjeci librum, qui nunc est tertius, primo nondum in duos discisso, et novis adInsequenti ditamentis aucto, atque id quidem anno 1749. anno aggressus sum commissam mihi a Pontifice dimensionem gradus Meridiani, et correctionem mappae geographicae ditionis Pontificiae una cum P. Christophoro Maire nostrae Societatis homine doctissimo, quod opus binis me annis per itinera fere continua exercuit: in iis inter equitandum, vel expectandam opportunam observationi occasionem, ut tempus fallerem, et animum a taedio importuno avocarem, tam priores duos fere omnes, quam omnes omnino posteriores duos libros conscripsi; et in iis ipsis itineribus, quod in tertio libro occurrit de observationibus pertinentibus ad dimensionem gradus factis in aedibus Garampianis Arimini, ac de Garampi laudibus, adjeci, occasione arrepta ab iis, quae ibidem pertractaveram.","prev":{"citation":"De solis ac lunae defectibus iii","label":"iii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/iii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/iii"},"next":{"citation":"De solis ac lunae defectibus v","label":"AD LECTOREM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/v","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/v"},"credit":{"text":"Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_solis_ac_lunae_defectibus","quality":"ocr"}}