{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De solis ac lunae defectibus vi","citation":"Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus vi","ref":"vi","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/vi","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/vi","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/vi.md","author":{"name":"Ruđer Bošković","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic"},"work":{"title":"De solis ac lunae defectibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2","urn":null},"verse":false,"words":168,"text":"Rem exequor, et Regiae Societatis nomine insignitum opus emitto: nullam vero nuncupatoriam epistolam addo, cum ipsa invocatio, quae occurrit lib. I. ver. 19, et ejus adnotatio vices ipsius gerant. Extant apud amicos descripta exempla in Italia, Germania, Gallia vel totius operis, vel libri cujuspiam, a quibus nonnulla hìc identidem occurrent immutata, non quidem fusiora loca, sed plerumque voces, et hemistichia: haec jam sola pro meis haberi velim, cum inter edendum aliquanto diligentius omnia perpenderim, quod prius vel ocii defectu, vel taedio quodam impeditus, nunquam satis accuratè praestiteram. Remanent adhuc admodum multa vel corrigenda fortasse, vel limanda; sed ea ignosces sanè, si aequus sis, homini severiores mathematicas disciplinas publicè profitenti jam ab annis 20, qui licet postremis hisce annis plura poëmatia typis ediderit, poësim tamen identidem ob animi oblectamentum quoddam tantummodo excoluit, non ex officio exercuit. Errata Corrige. Aquile Aquilo ulgeat Fulgeat intorserit interserit ncertae insertat laevi levi sic corrigantur imbram, imbram undas; undas signat signat Errata Corrige. sutura futura apparere apparet distent non distent minus plus rittorna ritorna","prev":{"citation":"De solis ac lunae defectibus v","label":"AD LECTOREM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/v","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/v"},"next":{"citation":"De solis ac lunae defectibus ix","label":"SOLIS AC EVNAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/ix","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus-2/ix"},"credit":{"text":"Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_solis_ac_lunae_defectibus","quality":"ocr"}}