{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De solis ac lunae defectibus 2.356-401","citation":"Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 2.356-401","ref":"2.356","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/2.356","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/2.356","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/2.356.md","author":{"name":"Ruđer Bošković","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic"},"work":{"title":"De solis ac lunae defectibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus","urn":null},"verse":true,"words":304,"text":"Tunc igitur, si se penitus mediam inserat atque\nA recto positu nihil hinc, nihil inde recedat\nAvia, Phoebeos vultus tegat exceptumque\nPraeripiat Terris jubar atque avertat, oportet.\nNon20 tamen et semper mediam sese inserit atque\nFraternos celat vultus soror. Illa per auras\nScilicet aethereas, veluti memoravimus ante,\nUrget equos ductu obliquo mediumque per orbem\nSigniferum et callem Titanis non nisi punctis\nTransilit in geminis, geminos nectentibus orbes\nAc procul oppositas coeli spectantibus oras.\nErgo si, Soli dum jungitur atque novatis\nCornibus ordiri mensem parat, absit ab ipsis\nNodorum punctis et nexi tramitis ora,\nOrbis et a medio radiantia signa ferentis\nTitanisque a calle aberit simul atque rigentem\nIn Boream assurget vel se demittet ad Austrum\nNec fratrem teget aut fraudabit lumine terras.\nAst illo nodum si tempore diva tenacem\nAttigerit, nodo fuerit vel proxima opacum\nSubjiciat dorsum et rutili fulgentia, oportet,\nAut penitus tota aut saltem sub margine summo,\nOra dei condat lucemque objecta moretur.\nAtque21 age, dum puro Titan velatus Olympo\nDeficit, aethereas longe lateque per oras\nFlecte acies totumque vigil circumspice coelum.\nHaud usquam divae vultum effulgere triformis\nAc nitidos cernes volitare per aethera currus.\nSed nec, dum tenebris emergunt clara fugatis\nOra dei pergitque dies effulgere, nec, dum\nSuccedit nox atra polo terrasque tenebris\nObruit et nova converso se prodit Olympo\nAstrorum facies atque omne volubile coelum\nAnte oculos sensim tibi sistitur, exeret undis\nFulgentem Eois frontem et se ostendet ab axe.\nObductos igitur coeli qua parte jugales\nPhoebus agit curruque volat velatus in alto,\nIpsa etiam, ipsa illac cursum contendit et acres\nUrget equos fratremque soror comitatur et una\nProgreditur: coelo pariter spatiantur aperto.\nQuin22 et, si partes anni bissenaque Lunae\nTempora rite notes numerans mensesque novatos,\nInvenies nunquam subita ferrugine Phoebum\nInvolvi et medio obductum nigrescere Olympo,\nElabens pleno mensis nisi concidat orbe\nExpectentque polo reducem nova tempora Phoeben.","prev":{"citation":"De solis ac lunae defectibus 2.310-355","label":"LIBER SECUNDUS, lines 2.310-2.355","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/2.310","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/2.310"},"next":{"citation":"De solis ac lunae defectibus 2.402-445","label":"LIBER SECUNDUS, lines 2.402-2.445","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/2.402","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/2.402"},"credit":{"text":"Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/boskovic-r-dsld.xml","quality":"ocr"}}