{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De solis ac lunae defectibus 4.186-227","citation":"Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 4.186-227","ref":"4.186","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/4.186","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/4.186","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/4.186.md","author":{"name":"Ruđer Bošković","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic"},"work":{"title":"De solis ac lunae defectibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus","urn":null},"verse":true,"words":288,"text":"Adde10 quod et radii, quos vis ea flectit, eundo\nSe tenuant magis atque magis: namque impare nisu,\nFlexibus atque adeo imparibus torquentur, et ille\nImmensum, hic recto vix quidquam a calle recedit.\nTanta igitur demum post intervalla viarum\nInde oculis lumen tam tenve allabitur, omnem\nUt fugiat sensum et motus vix excitet ullos.\nEt quisquam radiis memorata lege retortis\nJam tribuat natam celato Sole coronam?\nNec minus11 ille tamen veri a ratione recedit,\nQui sibi lunares confingit et advocat auras\nAuxilio atque aliter sic omnia solvere tentat.\nScilicet, ut nostrum late circumfluit orbem,\nQui ventos ciet et nubes qui sustinet, aer,\nQuo propior terris, hoc densior, idem ubi in axem\nErigitur, sensim aetheream tenuatus in auram,\nIpsam etiam Lunam simili sic aere cingi\nAc ventos sentire suos gravidasque futuris\nImbribus et multa ruituras grandine nubes.\nEst quoque, qui tacitam multa jam nocte per umbram\nAlta tubo et vitreis speculatus lentibus astra\nIn fusca Lunae facie nimbosque sonantes\nFulguraque et celsas ferientia fulmina turres\nVisa sibi narret, juret quoque: mentem, animumque\nUsque adeo praecepta animo sententia ludit;\nHanc vero radios partim reflectere, partim\nintrorsum torquere auram rutilaque corona\nNigrantis tristem Phoebes circumdare frontem;\nCumque eadem a dorso Lunae se tollat in axem\nAltius assurgens, ipsam quoque se mage in altum\nHaerentem fronti Phoebes attollere lucem.\nVerum age12 , queis etiam hunc liceat configere telis\nErrorem, expediam. In primis te plurima Lunam\nHaud ullo circum perfundier aere, qui sit\nHuic nostro assimilis, rite observata docebunt.\nAspice, cum13 puro nitet aethere, seu petat auras\nCornibus obstantes primis seu plena superbam\nOstentet frontem rutiloque simillima fratri\nNocturnas vincat tenebras atque obruat astra,\nNonne vides, certo quam limite fulgeat oris\nExtremus teretis margo et quam lumine demum\nAequali in fuscam lux desinat aurea noctem?","prev":{"citation":"De solis ac lunae defectibus 4.141-185","label":"LIBER QUARTUS, lines 4.141-4.185","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/4.141","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/4.141"},"next":{"citation":"De solis ac lunae defectibus 4.228-272","label":"LIBER QUARTUS, lines 4.228-4.272","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/4.228","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/4.228"},"credit":{"text":"Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/boskovic-r-dsld.xml","quality":"ocr"}}