{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De solis ac lunae defectibus 4.317-361","citation":"Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 4.317-361","ref":"4.317","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/4.317","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/4.317","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/4.317.md","author":{"name":"Ruđer Bošković","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic"},"work":{"title":"De solis ac lunae defectibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus","urn":null},"verse":true,"words":300,"text":"Quae si perpendas simul omnia, concidet error\nDeprensus claroque patens in lumine et auras\nAeriis similes haud Lunam ambire fatendum est.\nQuamquam18 aliquo ipsam etiam perfundier aequore et orbem\nLunai solidum liquidis latitare sub undis\nCrediderim, incerto obliquus qua margine saltem\nDespectat terras limbus. Sed non tamen illas\nAeris in morem hoc tenues mage, quo mage in altum\nAssurgunt, vacuo donec mutentur inani,\nEsse rear; verum aequoreas imitarier undas\nEt summa contra in facie quae limite certo\nSat densae affusam sustentent aetheris auram.\nIndicio est ille ipse, aequo qui margine limbus\nAsperitate caret nec hiatu abrumpitur ullo,\nAspera dum varia facies nigrescit ab umbra\nMille locis mediaeque inter confinia lucis,\nQua Sol curvatum radiis stringentibus orbem\nObliquus circum conradit, flexibus errat\nSemita praeruptis multoque hiat aspera dente.\nScilicet ipsa etiam Phoebe qua montibus altis\nArdua se tollit coeloque minatur,hiantes\nQua gremio valles aperit camposque patentes\nDistendit late ac fundit maria ampla lacusque\nTerrai assimilis. Proin dorso haud partibus aeque\nPhoebeum in cunctis jubar excipit atque remittit\nUmbraque pro vario positu fratrisque sororisque\nInflectit sese et partes contorquet in omnes.\nHos puram scabra Lunai in fronte per undam\nTranspicimus varios flexus, et, qua via luci\nNon nimis obliquo brevis est trans aequora calle,\nForma manet facie in media vallesque profundas\nEt juga inaequalem metimur celsa per umbram:\nTurbantur summo confusae in margine partes.\nNam radii in tenues dum produnt* aetheris auras\nAttracti ad lympham proni inclinantur et ima\nFronte deae quae mersa latent, elata liquentis\nAd faciem lymphae ut laevi depicta papyro\nAut aequa in tabula referunt positumque retorto\nImmutant lucis ductu formaque tuentes\nTurbata ludunt oculos. Pars nulla liquentis\nSe dorsi picta praebet sine imagine; flexus\nProin varii lucis sinuataque cernitur umbra\nExtremum ad finem et sese surgentia coelo\nCulmina demersique excisae frontis hiatus\nOstentant, quacumque patet revolubile dorsum.","prev":{"citation":"De solis ac lunae defectibus 4.273-316","label":"LIBER QUARTUS, lines 4.273-4.316","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/4.273","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/4.273"},"next":{"citation":"De solis ac lunae defectibus 4.362-406","label":"LIBER QUARTUS, lines 4.362-4.406","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/4.362","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/4.362"},"credit":{"text":"Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/boskovic-r-dsld.xml","quality":"ocr"}}