{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De solis ac lunae defectibus 6.89-132","citation":"Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 6.89-132","ref":"6.89","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/6.89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/6.89","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/6.89.md","author":{"name":"Ruđer Bošković","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic"},"work":{"title":"De solis ac lunae defectibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus","urn":null},"verse":true,"words":296,"text":"Ergo novum coelo delapsum ut numen ab alto\nTe supplex unum veneratur Apollinis ara\nPosthabita, tua scripta terit noctuque diuque\nEvolvens, te in vota vocat, te oracula poscit,\nDona tibi, tibi thura parat studiosa juventus\nAltaque marmoreis meditatur templa columnis.\nHuc ades o igitur vatemque inventa canentem,\nMagne, tua atque almae tua tenvia stamina lucis\nTu praesens moderare, incertos tu rege gressus,\nDa facilem venam et cantum versusque sonantes.\nPrincipio20 albenti radius qui lumine fulget\nCandidus, ille quidem quamquam tenuissimus atque\nIn speciem prorsus simplex, quamplurima caeco\nJuncta inter sese nexu mage tenvia fila\nContinet atque oculos collatis viribus urget.\nHis autem, quamquam numero sunt innumerali\nOmnibus est dispar filis natura nec una\nPergendi recto vis tramite nec color unus.\nNamque dedit filo ingenitum natura colorem\nCuique suum, nulla quem vi, non flectibus ullis\nExuat atque oculos mutato ludat amictu.\nNec minus et vires et recti callis amorem\nCuique suum natura dedit, quem singula fila\nAeternum servant nullas mutata per artes.\nAtque ea21 si penitus libeat cognoscere, primum\nHuc iterum revoca atque animo tibi siste sagaci\nLuminis ingenium recolens. Dum corpore ab uno\nScilicet egressa alterius lux aurea frontem\nCorporis inclinata subit, nisi forte trahenti\n(Eveniet quod vix) aequa vi pollet utrumque,\nTorquet iter rectoque infracta a calle recedit.\nErgo ubi22 cum filis radius devenerit albens\nOmnibus atque viam mutaverit, hoc magis, illud\nTorquetur minus atque minus nexuque soluto\nOmnia diversas distracta feruntur in oras,\nSive quod haud aequo contendant incita cursu,\nViribus atque adeo haud aeque inflectantur iisdem\nSive23 quod et moles et textus particularum\nSint aliis alii, ducantur et impare nisu.\nQuidquid id est, fugiunt sese in diversaque tendunt.\nTum vero24 sociis si singula fila relictis\nAdveniant feriantque acrem longo ordine visum,\nProtinus exoritur series tibi certa colorum\nEt varia pulchras depingit imagine formas.","prev":{"citation":"De solis ac lunae defectibus 6.45-88","label":"LIBER SEXTUS, lines 6.45-6.88","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/6.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/6.45"},"next":{"citation":"De solis ac lunae defectibus 6.133-177","label":"LIBER SEXTUS, lines 6.133-6.177","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/6.133","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ruder-boskovic/de-solis-ac-lunae-defectibus/6.133"},"credit":{"text":"Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/boskovic-r-dsld.xml","quality":"ocr"}}