{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Acephalos Disputatio 1-4","citation":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 1-4","ref":"1-4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/1-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/1-4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/1-4.md","author":{"name":"Rusticus Diaconus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus"},"work":{"title":"Contra Acephalos Disputatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio","urn":null},"verse":false,"words":445,"text":"< Hæc nos sequi oportet et verba et dogmata, intelligentes quid hoc quod est incarnari, et hoc quoJ est inhumanari, significet id quod ex Deo est Verbum. Non enim dicimus quod Verbi natura transformata facta sit caro, sed nec quia in totum versa sit hominem qui est ex anima et corpore; sed it.. lud potius, quia carnem animatam anima rationali uniens Verbum sibimetipsi secundum subsistentiam, ineffabiliter atquc inexplicabiliter factus sit homo, et vocatus sii filius bominis, non secundum solam voluntatem vel benevolentiam, sed nec ut sola assumptione personx. Et quia diversae quidcmad unitionem veram conductæ naturae, unus vero ex ambabus Christus et Filius ( non quasi naturarum differentia interempta propter unitionem: quin potius perficientibus nobis unum Domioum et Christum, et Filium divinitate atque humanitate, per ineffabilem ct inenarrabilem ad unitionem concursum ), sic dicitur dum certe ante sæcula habeat subsistentiam, et ex Patre sit natus, nasci secundum carnem et muliere, nou tanquam propria ejus Datura in sancta Virgine principium sortitus sit existendi; nec vero quasi indiguerit necessarie propter seipsum nativitate secunda post illam quæ est ex Patre. Est enim vanum simul ct imperitum, ut dicatur is qui ante omne sxculum substat et consempiternus est Patri, indigere, ad id ut sit, secundo principio. Quoniam vero propter nos et propter nostram salutem, uniens sibimetipsi secundum subsistentiam quod humanum est, processit ex muliere, ob hoc ipsum dicitur genitus esse carnaliter: non enim prius ex sancta Virgine natus est homo communis, ct jam post hæc Verbum descendit in eo, sed ex ipsa vulva unitus carnalem dicitur sustinere genituram, ut suæ carnis sufficans genesim. Sic eum dicimus et pati, et resurgere, non tanquam Deus Verbum in propria natura sustulerit vel clavorum transfixiones vel alia vulnera: impossibile est enim, quod divinum est, quia et incorporeum. Quia vero id quod ejus proprium factum est corpus pertulit, hæc rursus passus dicitur ipse pro nobis, erat enim impassibilis in corpore patiente. Circa acquum vero modum, et in Moyse intelligimus: immortalis enim secundum naturam, et incorruptibilis, et vita et vivificans Dei Verbum. Quia vero proprium rursus ejus corpus, gratia Dei, sicut dixit Paulus, pro omnibus gustavit mortem, dicitur ipse mortem pati pro nobis, uou veniens in mortis experimentum, quod attinet ad ejus naturam (dementia tst enim hoc dicere aut sapere); sed quia, utdixi nuper, caro ejus gustavit mortem, sic et resuscitata carne, rursus ejus resurrectio dicitur, non tanquam qui in ullam corruptionem, quod absit, inciderit. » Et post pauca: < Hoc asserit ubique integerrimae fidei sermo: sic iuvenimus sanctos Patres sapuisse; sic præsumpserunt Deipartricem sanctam Virginem dicere: non quiaD Verbi natura sive divinitas ejus principium subsistendi sortita sit ex sancta Virginc, sed lanquam genito ex ea sancto corpore animato rationaliter, cui et secundum subsistentiam Sermo unitus gigni dicitur secundum carnem.","prev":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 105-2","label":"Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/105-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/105-2"},"next":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 2-3","label":"Lectio ex epistola sanctæ memoriæ Cyrilli ad Nestorium, quam et Ephesina sancta…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/2-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/2-3"},"credit":{"text":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}