{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Acephalos Disputatio 100-2","citation":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 100-2","ref":"100-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/100-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/100-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/100-2.md","author":{"name":"Rusticus Diaconus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus"},"work":{"title":"Contra Acephalos Disputatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio","urn":null},"verse":false,"words":229,"text":"Rust. Etsi omnis homo individuus persona est, non tamen hæc causa est ut persona sit itidem, quæ est ut homo sit. Sed ut sit quidem homo, hæc causa cst quod sit anima! rationale de terra: ut autem sit persona, hæc causa est, co quod sit subsistentia rationaiis individua. Sed, ut diximus, iila humanitas, non in semetipsa in Verbo habet subsistentiæ rem: nec enim propter hoc ut sua ipsius separatim esset, sicut nos, sed ut Verbo uniretur, et ejus esset proprium indumentum et inæstimabile, ut ita quis inquiat, instrumentum, et ut Deus esset homo, creata est nostrae causa salutis: illa igitur causa magis in subjecto est quam subjectum. Sicut igitur, verbi gratia, in homine puro subsistendi carnem causa est anima immortalis; qua sejuncta, caro in sua non manet essentia, sed ad non esse properat incessanter, quippe quod omnino exterminari, quolibet corrumpatur modo, necesse est. Et rursus nunc animae hominum defunctorum absque corpore sunt. sicut ait D 'minus Sadducæis: quia Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, non est Deu mortuorum, sed viventium: omnes enim vivunt illi (Matth. XXII, 32). Et non ait, Deus animæ illis, et illius, sed, Deus illius. Et non dixit, non est Deus animarum mortuarum, sed viventium: Deum esse simpliciter dixit, et perfecto exisiente Abraham, et Isaac, et Jacob. Et adjecit: Omnes enim vivunt ei (Luc. xx, 38), et non dixit, oranium enim animæ vivunt ei.","prev":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 99-2","label":"Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/99-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/99-2"},"next":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 101-2","label":"Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/101-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/101-2"},"credit":{"text":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}