{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Acephalos Disputatio 101","citation":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 101","ref":"101","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/101","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/101.md","author":{"name":"Rusticus Diaconus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus"},"work":{"title":"Contra Acephalos Disputatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio","urn":null},"verse":false,"words":357,"text":"Rust. Patienter accipe; boc enim et facturus sum. Postquam igitur dixit, < duæ naturæ, Deus et homo, quia ct anima et corpus: Filii veio non duo, nec Dii, » addidit, nec enim hic duo homines. » Non igitur duo dicendi sunt homines de uno et eodem; nocebit namque et hoc non mediocriter pietatis mysterio, si dicamus, quia Dcus et duo homines, Christus; seu quia Verbum non homo factus sit, sed homines facti sunt: et est per hoc, decem millia concludere incongrua simul atque blasphema. Ante omnia quoniam tu duas naturas esse non dicens Domini Christi, duos homines dicis in co, et negans duas Dei ct hominis esse naturas: rursus Isolumque.hominem, auctoritate Apostoti, duos esse homines contendis asserere, et Apostolo contraria dixisse Grcgorium. DiCtum vero cst quod prædiximus ab Apo- Etolo atque a Patribus: quoniam quædam quidem sunt quæ de uno et solo dicuntur, ct non ctiam de duobus aut pluribus; quaedam vero similiter et de uno et non de solo: ut est, quando dicit Dominus de corpore suo quod templum sit, quando illud a Judæis quidem solvendum esse praedixit, a se autcm resuscitandum: dicimur vero et nos, vel Filii vel sancti Spiritus esse templum. Vides igitur hoc idem, ct de eodcm et de non eisdem, sed de aliis et aliis dici? Si igitur aliud cst de duobus loqui, vel pluribus; aliud vero de uno quidem, sed tamen similiter, et sic tanquam de duobus: illic enim verborum similitudo, non identitas rerum: non enim sine dissimilitudine est ea quæ de uno est, et illa quæ de pluribus ratio. Inquit ergo Gregorius, quia elsi communi et simili sermone Apostolus usus est stiper uno homine quasi super duobus, non tamen duo sunt homines, is qui intus est, et is qui Curis. Sed ei hoc ipsum non dubitate posuit, sed veluti sermone suspenso: non enim dixit quia modis omnibus hoc dicat Apostolus, sed ait: < si sic Apostolus quod intus cst hominis et quod foris est appellavit. » Intendendum vero ct quod ait, appellavit. Non enim dixit, confirmavit, neque, definiit, sed, appellavit. Appellatio vero similitudo sermonum est, non autem omnimodo necessarieque et inevitabiliter identitas rerum. Non igitur dE duobus intellexit hominibus, etsi, ut de geminis, appellavit.","prev":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 100","label":"Disputatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/100"},"next":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 102","label":"Disputatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/102","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/102"},"credit":{"text":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}