{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Acephalos Disputatio 103","citation":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 103","ref":"103","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/103","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/103","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/103.md","author":{"name":"Rusticus Diaconus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus"},"work":{"title":"Contra Acephalos Disputatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Rust. Interim permitte nos per ordinem quod olim quærebatur absolvere, et de hoc postea perquiremus. Prædictis igitur superaddit etiam haec: < Etsi oportet breviter dicere, aliud quidem et aliud, ea ex quibus Salvator, siquidem non idem id quod invisibilo ei quod visibile, et id quod intemporale et quod subtemporale; non alius vero et alius, absit. » Et hic quod dictum fuerat repræsentat, quia ex duabus quidem substantiis, non ex duabus personis est Christus: aliud enim et aliud naturarum magis est proprium; alius vero et alius, personarum. Signandum vcro qnia non dixit, < ex alio et alio Salvator; » sed, aliud et aliud, ea ex quibus Salvator: ne quis vestrum suspicetur quia ex duabus quidem, sed jam non dux naturæ: dixit enim pluraliter, ea ex quibus est Salvator. Si igitur ex duabus naturis Salvator, sunt vero hæc ipsi ex quibus Salvatur; sunt igitur duæ nature: non enim potest hic dici, alia quædam dixit ea ex quibus est, præter duas naturas. Non enim possibile est ex aliis quibusdam dici Christum, nisi ex duabus naturs existentibus:existentibus vero dico, non, præexistentibus unitioni; absit, sed nunc usque manentibus. Rursus igitur sermonem rcpetam. Lectio hæc. duas ex quibus est Salvator, hactenus vult esse clare naturas: quomodo igitur, tu, nisi Satanæ versutiis, in contrarium vertere qua bene sunt dicta conaris? Nam jam duas, inquis, esse naturas cas ex quibus Salvator, quas ct duas naturas et aliud atque aliud Patres esse dixerunt. Sicut autem dixit hic, aliud et aliud, ca ex quibus Salvator, prout diceret, ex quibus est Salvator: sic et supra, duæ naturæ, Deus et homo; ac si diceret, duæ sunt naturæ Deus et homo. Intende vero et tenori lectionis hujus, quia per singula nomina similiter currit.","prev":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 102","label":"Disputatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/102","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/102"},"next":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 104","label":"Disputatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/104","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/104"},"credit":{"text":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}