{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Acephalos Disputatio 111","citation":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 111","ref":"111","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/111","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/111","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/111.md","author":{"name":"Rusticus Diaconus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus"},"work":{"title":"Contra Acephalos Disputatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio","urn":null},"verse":false,"words":230,"text":"Rust. Licet sufficiant quæ dicta sunt, tamen propter pertinaciam tuam, ut scias quia non talis est hujus lectionis intentio, caetera perscrutemur, quæ sic se habent: c Utraque enim unum commixtione Deo quidem inhumanato, homine vero deitato, vel quolibet modo quis nominet. Dico autem afind et aliud e converso quam in Trinitate se habet: nam illic quidem alius et alius, ut subsistentias non coofundamus; non aliud vero ct aliud, substantiam ne separemus: unum namque hæc tria, et idem Deitate. » Claro in talibus verbis omnem veram comminuit hæresim, monstrans quia aliud in Christo qui.. dem convenit, in Trinitate vero tota jam minime, sed potius alius et alius. Vides igitur, et duas naturas et aliud ct aliud dici de uno eodem Domino Christo; alius vero et alius, ubi personac sunt tres: non quia Christus quarta persona sit, duracerte sine ipso non jam tres, sed duæ personae sint seu subsitentiæ; sed quia sicuti in commune sanctae Trinitatis differentia, et numerus subsisteutiarum et non naturarum est, sic in Cbristo qui coadimplet Trinitatem, naturarum, non personarum est tam differentia quam etiam numerus. Si enim hic converso quam ix Trinitate, quid aliud signat istud, e converto, nisi quia sicut ibi non una persona, ne substantias confundamus, sic hic non una natura, ut non confundamus naturas? Ex judicio igitur sanctæ et universalis synodi, confusionem modis omnibus ntroducunt qui unam dicunt naturam Domini Christi ex divinitate ac humanitate factam.","prev":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 110","label":"Disputatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/110","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/110"},"next":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 112","label":"Disputatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/112","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/112"},"credit":{"text":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}