{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Acephalos Disputatio 12","citation":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 12","ref":"12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/12.md","author":{"name":"Rusticus Diaconus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus"},"work":{"title":"Contra Acephalos Disputatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio","urn":null},"verse":false,"words":399,"text":"Rust. Plane quidem horum sunt demonstrationes. Si vero et hoc vis, post pauca et istud fiet; interim, do prima quastione adhuc dicendasunt pauca. Si igitur Adam, victus a diabole, corruptionem nostro intutit generi, oportebat per hominem rursus diaholurn vinci, ut possemus nos incorruptibiliralis participatione frui. Sed hoc, sicut infirma et subjecta servituti atque corruptioni, nostra natura per semetipsam non valebat explere, et a Domino hanc oportebat assumi; sic rursum sine nostra natura id fieri, nec decebat utique, nec voluit Deus. Non enim per violentiam proposuerat supcrarc diabolum, alias, hoc egisset modis omnibus purus, sed devicto bomini voluit præstare victoriam: quod decibilius quam per hanc pulcberrimam unitionem evenire non poterat, si tamen in tanto mysterio illud impletum credimus, quod aut solum lieri poterat, aut pulchrius cclebrari non poterat. Quod igitur sine Deo non posset impleri, hoc idem sine homine nec debuit exerceri; nec Deus valuit, qui non vult esse nisi quæ debent esse: et ideo quae bujusmodi sant omnia, Dei solius, tanquam non fuerit ipse etiam homo, dici non licet. Omnia ':itur talia unius ejusdemque personæ, Dei et hominis confitenda sunt; aut ila Dei dicenla quædam talium, ut tamen non auferamus ea ct de homine dici, Non igitur Nestorii blasphemiae est, Christi genitricem dicere, eo quod idem sit Dei et hominis dicere genitricem; sed negare Theotocon, harelicum est, cum et divinitus inspirata Scriptura dicat, et hoc sæpius, mater Jesu ( Joan. II, I; XIX, 25; Act. i, 14);et, ex qua genitus est Jesus qui diciMur Christus (Matth. I, 16). Insuper, si quidem Deus est ille quem genuit, recte dicitur Theotocos; et qula Christus est qui natus est, recte dicitur Christotocos. Arbitror autem quia quæcunque reddatur ratio nominis hujus, aut eadem erit et illius, aut magis illius. Amplius, si Dei genitrix existens, Christi genitrix non est, Christus, quod absit, non erit Deus ratione conversa. Si enim qui Christotocon confitetur, et Theotocon abnegat, Christum non dicit Deum; qui Dei genitricem confitetnr, et Christi genitricem refutat, similiter Deum denegat esse Christum. Insuper in tantum Christi genilricem confiteri bonum est; sed Dci genitricem negare non pium: ut et ipse Nestorius Christi genitricem dicens, Dei vero genitricem negans, non propter id quod illud dixerat, damnaretur, sed quia illud addixcrat. Insuper non omnia quæ ab haereticis dicuntur nequam sunt: quæ autem sint mala Nestorii, ex contradictionibus beati Cyrilli quæ habentur in epistolis ipsius ad illum, quas et sanctissimus Cœlestinus papa magnæ Romæ ut proprias suscepit, apparet.","prev":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 11","label":"Disputatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/11"},"next":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 13-2","label":"Disputatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/13-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/13-2"},"credit":{"text":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}