{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Acephalos Disputatio 15-2","citation":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 15-2","ref":"15-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/15-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/15-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/15-2.md","author":{"name":"Rusticus Diaconus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus"},"work":{"title":"Contra Acephalos Disputatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Hæret. Sd in solo Filio, cum humanitate una est facta; in reliquis vero personis altera, ct altera, duæque naturæ sunt. Rus. Ergo circa quiddam quidem suum facla est una; secundum aliquid vero, minime. Hoc vero aliquid, si quidem Filii personæ iactu est, manifeste nobiscum non jam unam naturam, sed unum Filium factum fuisse, et unam ejus confiteris personam. Si vcro non est idem personnæ, non erit simplex, secundum te, sed composita erit divina substantia: cujus aliquid quidem factum est, una natura cum carne; aliquid vero minime, una cum carne natura. Igitur deitatem et humanitatem ad invicem discernere non sustinens, ipsam simplicem Deitatem, et hoc secundum semetipsum discernes. Quia veto impium sit omnia Dei Filii divinæ ipsius impartiri natura:, si dubitas, ostendetur: nec enim carnis ejus passiones divinae Filii naturæ dicere licet, ncc ea quæ Verbi sive rclquarum sicut arbitror subsistentiarum sunt propria. Causa vcro hæc c t, quia ea quæ personas exprimunt ab invicem distantia sunt, simplex vero, secundum quod simplex est, nihil differens habet. Pater enim genuit quidem, sed non etiam genitus est; Filius vero genitus est, sed minime ganuit; Spiritus autem sanctus procedit, et non e diverso. At vero divina, id est sanciae Trinitalis natura, quæ tribus subsistentiis est communis, nec genuit, ncc genita est, nec procedit: nam si unum horum, ergo et rcliqua; id est, si genuit, et genita igitur est, ct processit. Et sic quoque impium est, omnia Dei Filii divinae cjus impertiri naturæ. Nam cum sit proprium Filii Dei, nec gignere, neque procedere; hæc jam non referuntur ad ejus naturam qui gignit atque procedit. Quin potius, si quid hoc est Patri gignere, quod non gigni neque procedere, et Filio hoc... (Deerat versus in exemplari.)","prev":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 14-2","label":"Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/14-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/14-2"},"next":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 16-2","label":"Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/16-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/16-2"},"credit":{"text":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}