{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Acephalos Disputatio 20-2","citation":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 20-2","ref":"20-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/20-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/20-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/20-2.md","author":{"name":"Rusticus Diaconus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus"},"work":{"title":"Contra Acephalos Disputatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio","urn":null},"verse":false,"words":341,"text":"Hæret. Firmius aliquid super hoc audire velim; hæc namque dubia sunt. Rust. Sufficit tibi ad meæ expositionis astructioncm, tuæ ratiocinationis sensum, magis autem suspicionem sive dementiam subrui: si enim cuncta qax uniuscujusque personæ sunt, et maxime Filii, oportet nos communi Trinitatis deputare substantiæ; ergo et passio Filii, divinae naturæ passio crit. Si vero dixeris quia sola illa quæ divinitatis sunt, ergo janu non unum est, sicut una persona Dei et hominis. Si enim et dum cuncta personæ Dei verbi deputentur, ut jactitas, divinæ naturæ, ipsa divina natura non fit una persona cum Verbo; quomodo humanitas ejusdem Verbi, cujus propria non deputantur divinæ naturæ, una cum ipsa sit natura? Quod si et hoc concedamus, quia omnia quas personae sunt, deputari oportet communi personarum, substantiae, non eo quod primæ ct secundum se substantiæ illius ista sint: alioquin, secundum se, et genuit, et minime genuit; et genita est, et non est genita; et procedit, et non procedit; et inhumanata est, et minime inhumanata. Pater enim genuit, et genitus non est; Filius autem genitus est, et minime genuit; Spiritus autem sanctus, nihil horum, sed procedit tantum, et non e converso. Nulla enim ratio est, cur, si ea quæ adsunt cuique personæ, ac sunt etiam naturæ carum, non etiam desunt ipsi naturæ, qux desunt cuique personæ. Ac per hoc veræ dicentur affirmationes utque negationes circa idem, de una eadem simpliciquc substantia, quod est nimis incongruum: ita ut magis demonstretur ex istis quia ea quidem quæ uniuscujusque personæ sunt propria, ipsius secundum seipsum et per semetipsum sunt: quia nec sunt opposita, dum de eodem dicuntur; ea vero quæ de natura communi, non ita. Quia igitur et inhumanatio proprietas est personæ, dico aulem, Filii: non igitur ipsa per semetipsam, et prime natura inhumanata est: et stunt nobis quæ superius dictae sunt demonstrationes universæ. Dico vero et illud, quia quando dixero, Deus, simpliciter, universam Trinitatem dico: quando autem Deus adjectum habuerit, Pater, non jam Trinitalem, sed unam personam. Sic igitur cum dico, substantia, significo id quod commune est Trinitatis: quando antem cum adjectione, substantia Patris, solam substantiæ illius personam.","prev":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 19-2","label":"Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/19-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/19-2"},"next":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 21-2","label":"Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/21-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/21-2"},"credit":{"text":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}