{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Acephalos Disputatio 21-3","citation":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 21-3","ref":"21-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/21-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/21-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/21-3.md","author":{"name":"Rusticus Diaconus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus"},"work":{"title":"Contra Acephalos Disputatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio","urn":null},"verse":false,"words":332,"text":"Rust. Ante demonstrationem habes obstupescere? admirando enim ego tecum confiteor, quia et major unitio est in Domino Christo, et quæ multo majus tffecit; et unam tamen naturam minime fecit: tanto enim unitio Deitatis et humanitatis quæ in Domino Christo facta est, et ipse eOectus unitionis, illam qua: fit in homine superexcellit, quanto longius a se distantia univit: multum namque, et quantum dici non potest, superat ut Deitatis et humanitatis vel solum una possit esse persona, quam ut ex anima et carlo non solum una persona sit, sed et fiat una qu que natura. Deus enim infinite, et quantum dici non potest, superat creaturam; et tautum quod distat, vicit unitio ineffabilis in unam personam dicens [Sic], tam longe naturæ terminis seu rationibus separatæ. Anima vero, parvum quid carnem excellit; conserva enim sum utraque et creaturæ, et ex nihilo factae a Creatore. Si vero Dei virtus infinita non esset, minime tanta ex uihilo constare fecisset, ab eo enim quod nullatenus est distant omnia infinite. Si igitur Dei quidem virtus infinita est, nostræ autem substantiæ finita, magna illa et supereffulgens unitio est, quae valuit imer illa tantum discrepantia unam personam lacere. Sicut enim superexcellit virtus ejus qui montem suspendit ad calum, et illi conjungit, si possit vel contingat id fieri, ultra illius qui glebam monti conjungit: sic unitio quæ in Christo est facta, eam quæ per singula in communibus hominibus fit. Verumtamen et illud iuquio: quia non necesse est a majore unitione majus aliquid effici; alioquin quanto am plius ali ua uniuntur, tanto potentiore vi uniuntur i sed ea quæ confunduntur, ultra quae minime confunduntur amplius uniuntur, ut humentia. Rursus anima quia minime confunditur corpori, non tamen major est eorum quæ confunduntur unitio unitione rationalium animarum ad propria corpora; hanc enim solus facit Deus, illæ vero subjacent etiam nobis. Super hæc vero indefinite assumpta est major. Responsio vero sufficiet, etsi definite dicatur, veluti si quis dicat a inopinabilior: mirabilius esi enim sic fieri unam personam et unam naturam, quam illo modo unam personam unamque naturam.","prev":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 20-3","label":"Lectio ex epistola sanctæ memoriæ Cyrilli ad Nestorium, quam et Ephesina sancta…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/20-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/20-3"},"next":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 22-3","label":"Lectio ex epistola sanctæ memoriæ Cyrilli ad Nestorium, quam et Ephesina sancta…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/22-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/22-3"},"credit":{"text":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}