{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Acephalos Disputatio 25","citation":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 25","ref":"25","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/25","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/25.md","author":{"name":"Rusticus Diaconus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus"},"work":{"title":"Contra Acephalos Disputatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio","urn":null},"verse":false,"words":140,"text":"flus'. In tali præcipitio sua fallacia hominem semper includit, ut propriis laqueis infigatur. Si enim humanitas Christi est secundum quam Christus homo est, hæc autem non consubstantiJis est Patri, homo igitur non consubstantialis est Patri. Si igitur Christus consubstantialis est Patri, at vero homo non consubstantialis est Patri, Christus igitur non est homo. Amplius, si hic syllogismus est verax, similiter et nos concludemus de Deo; si enim Christi deitatis substantia, secundum quam utique Deus est, non consubstantialis est nobis, Dens igitur non consubstantialis e nobis. Si igitur Christus consubstantialis est nobis, Dens vero non consubstantialis, sequetur incongru am, quod superius dictum est, quo dicitur Christum non esse Deum. Igitur, secundum vestra vaniloquia, aut erit nobis consubstantialis divinitatis Christi natura, aut Christus, quod absit, non er t Deus; aut rursus erit Christi humanitas consubstantialis, aut Christus, quod absit, non erit homo.","prev":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 24","label":"Disputatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/24"},"next":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 26","label":"Disputatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/26"},"credit":{"text":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}