{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Acephalos Disputatio 26-2","citation":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 26-2","ref":"26-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/26-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/26-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/26-2.md","author":{"name":"Rusticus Diaconus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus"},"work":{"title":"Contra Acephalos Disputatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio","urn":null},"verse":false,"words":228,"text":"Hæret. Si hoc ita intelligitur, cur contra Nestonum hæc lectio assumpta est, dum certe quae a te ante modicum dicta sunt, Nestorius non refutet? Rust. Jam quidem supra dixi in principio vicini sermonis, ea quæ ille omnino non recipit; id quia per unitionem dicantur de Deo Verbo quæ carnis sunt; secundum vero ea quæ inferius dicta sunt, videtur quodammodo non inutilis esse ad eversionem Nestorii dogmatum sermo. Maledictionem namque ostendit eorum qui non credunt quod adorandus sit qui crucifixus cst; non enim purus est homo, sed Deus simul et homo: nec vero coadorans ut alter alteri, sed sicut unus, quia ut unus est adorandus est. Forsan autem cl sicut qui Deum passibilem dicunt, Deopassiani vocantur (non quod passa sit impassibilis substantia divinitatis, scd propter illorum qui sic æstimant, blasphemiam), nc sic Apollinaristæ Deicidæ nominemur, qui ipsum Deum in carne conversum ct ita mortuum arbitrantur. Et si hoc ita sc habet quod dictum cst, talc est: Si quis non adorat eum qui crucifixus cst, anathema sit, et scribatur cum iItis blasphemis qui dicunt quod oc isus sit Deus in sua natura. Siguanduin vero et illud, quia ubi dixit, conjungi ct complasmari, non ait neque Deum neque Verbum, neque Christum, neque Dominum: arbitror autem ob hoc, ut daret legenti intellectum, quia secundum personam plasmatus est tanquam unus; secundum naturam,'cro complasmatus cst tanquam habens alteram naturam cum qua complasmatus est.","prev":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 25-2","label":"Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/25-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/25-2"},"next":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 27-2","label":"Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/27-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/27-2"},"credit":{"text":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}