{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Acephalos Disputatio 3-2","citation":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 3-2","ref":"3-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/3-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/3-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/3-2.md","author":{"name":"Rusticus Diaconus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus"},"work":{"title":"Contra Acephalos Disputatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"Rust. Quousque, o tu bomo, Deo discredis. qui per sanctos locutus est Patres, et impudentiæ nOR par cens, desperationis cæcitate ctiam communes con. ceptiones meniis evcriis? Quis dixit, quis audivit unquam hominum, utrumque non esse duas? Convinco vero te a tua ipsius conscientia. Dic igitur anathema ei qui non credit, quod Christus in utraque natura el in Christo utraque Datura est, ut credamus tibi vel hoc, quia ex bona conscientia loqueris. Quid est ergo. quod occasiones et varietates verborum. quaeris? Die anathema, et tunc tanquam nescientem te rationabiliter suadebimus. Quia vero dixisti, quia in utroque loquitur, et quia in mea substantia loquebatur; non dixit, quia in hoc sive in illo sit, sed quia in utroque loquitur, unus qui in utroque et loquitur: sic hoc positum cst in tantum, ut sequatur Filius Dei. Reddito vero verborum ordine, facilis est itrellectus, tanquam si diceret, qui in utraque natura est Dei Filius, et addidit, loquitur. Verumtamen idem rursus designat illud incongruum quod tua verba consequitur: Si enim non eSI in uTroque, loquitur igitur ubi non est. Quineliam si non ille est in utraque natura, t'SI vero in eo utraque natura; non est ille Deus filius in iis quæ sunt in eo. Et de nonnullis quidem talis ratio verax est: ego enim sum in hoc mundo et in hoc co, sed non eti am vel mundus vel locus in me, de iis autem quæ ad substantiam pertinent, necessarie conversio fit. Etenim, si Filius in divina substantia, et in Filio ergo divina substantia; et si humanitatis natura in ipso est, et ille in ipsa natura est; et si duæ sunt in ipso naturae, et ille in duabus naturis est.","prev":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 2-2","label":"Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/2-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/2-2"},"next":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 4-2","label":"Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/4-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/4-2"},"credit":{"text":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}