{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Acephalos Disputatio 32","citation":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 32","ref":"32","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/32","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/32.md","author":{"name":"Rusticus Diaconus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus"},"work":{"title":"Contra Acephalos Disputatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio","urn":null},"verse":false,"words":206,"text":"Rust. Utrum vera sini qux dixisti, ex his quæ adterne se habent, si videtur, quæramus. Quoniani sic se habet hic unus ad unum, sicut hic alter ad hoc alterum, vel hoc aliud; et sic se habet hic unus ad hunc alium, sicut unum ad aliud. Si igitur unum ncn semper idem est quod unus, et aliud non semper erit alius; ct vicissim, non omnis unus et unum est, neque omne unum et unus est. Idem vero sequitur de eo quod est alius, e'de eo quod est aliud. Discrevit vero hæc omnia Dominus in Evangelio, inquiens: Ego et Pater unum (Joan x, 30): nusquam dicens, unus sumus; sed magis e diverso dixit, sum. Rursus ait: Si ego testimonium perhibeo de me ipso, testimonium meum non est verum: alius est qui testificatur de me, et scio quod verum est testimonium, quod testificatur de me (Joan. v, 31, 32). Et quis essct iste, post addidit dicens: Qui misit me Pater, ipse testimonium perhibet de me (Ibid, 37). Et de Spiritu sancto inquit: Si diligitis me, præcepta mea servate; et ego rngabo Patrem meum, et alium Paracletnm dabit vobis ut maneat vobiscum in sempiternum: illum Spiritum veritatis (Joan. XIV, 15-17). Non dixit, aliud consolatorium Spiritum; sed, alium Paracletum.","prev":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 31-2","label":"Disputatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/31-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/31-2"},"next":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 33","label":"Disputatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/33"},"credit":{"text":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}