{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Acephalos Disputatio 34.1-21","citation":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 34.1-21","ref":"34.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/34.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/34.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/34.1.md","author":{"name":"Rusticus Diaconus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus"},"work":{"title":"Contra Acephalos Disputatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Rust. Et si præ missa quod quaeris demons raverunt, quia et quod unum est, aliud non est; et quia alius cst, unus et idem non est: tamen et hoc demonstrabitur, quia ipse quidem Deus est Pater et Filius, et Spiritus sanctus, sed cum adjectione nominis Dei. Si vero auferatur a dicentibus nomen quod est Deus, non jam simpliciter dici potest ipse esse Pater et Filius et Spiritus sanctus. Inquit enim: Ego ex memetipio non sum locutus; sed qui misit me Nater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar (Joan. XII, 49). Ecce, non ipse est Pater qui et Filius: si enim ipse esset, ex se loqueretur. Supra autem dixit: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui me misit (Joan. XII, 44). Et rursus adhuc aliquanto superius: Si ego glorifico me ipsum, gloria mea nihil est: Pater meus est qui glorificat me, quem ros dicitis, quia Deus vester eat a, et non cognovistis eum: ego vero scio eum; et si dixero quia nescio, ero similis vobis mendax; sed scio eum, et verbum ejus cUstodio (Joan. VIII, 54, 55). Et adhuc dicentibus ci Pharisæis, non esse verum testimonium ejus, tanquam eo de semetipso testificante, respondit dicens: Judicium meum justum est, quia solus non sum; sed ego et qui misit me Pater. In lege autem vestra scriptum est quia duorum hominum testimonium verum sit. Ego sum qui testificor de memetipso, et testificatur de me qui misit me Pter (Ibid., 16-18). Ex iis igitur quæ dicta sunt, et illud quæsitum claret: id est, quia non aliud et non aliud Pater et Filius; vel si dicatur aliud et aliud persona; duæ enim, non tamen aliud et aliud simpliciter et absolute.","prev":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 33","label":"Disputatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/33"},"next":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 34.22-39","label":"34.22 to 34.39","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/34.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/34.22"},"credit":{"text":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}