{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Acephalos Disputatio 44.18-26","citation":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 44.18-26","ref":"44.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/44.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/44.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/44.18.md","author":{"name":"Rusticus Diaconus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus"},"work":{"title":"Contra Acephalos Disputatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio","urn":null},"verse":false,"words":188,"text":"Et quidem humanitatis Christi natura, mortis tempore, in duas est separata, et in duo quædam facta esi una natura, quorum tamen neutrum fuit perfecta natura. Iterum vero, resurrectio ex duabus est, sed non sic habet perfectissimarum in eo unitio naturarum, sine corruptione siquidem et sine imminutione unaquæque unitarum naturarum in speciei perfectione subsistit. Insuper, si hominis cujusdam puri, ut ais, due possunt substantiæ demonstrari, licet earum nulla perfecta natura sit, ne idcirco non duæ sunt, quoniam non perfectae, dum duæ perfectæ sint Christi naturæ, quomodo non multo amplius duæ sunt? Si igitur et illos qui duas naturas hominis dicunt, nihil subsequitur inconveniens; duas igitur naturas confitentes Jesu Domini Christi, quid indecens consequetur? Qui autem tres dicit, imperfecte perfecta connumerat divinitati: superflua vero erit omnium sub uno Patrum vox dicentium consubstantialem nobis esse Christum secundam humanitatem, ad interempionem corum qui dicunt inanimatum, vel sine mente esse dispensationem. Si vero apud homines sic dicantur consubstantialia, nihil profuit Patres consubstantialem dixisse Filium Patri: potest enim quis impius suspicari quoniam quantum praestat rationale inanimato, tantum Pater Filio comparatur. Est vero, ut arbitror, multa raillia insaniora his dicere. SeJ nunc interim ista sufficiam.","prev":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 44.1-17","label":"44.1 to 44.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/44.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/44.1"},"next":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 45-46","label":"45 to 46","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/45"},"credit":{"text":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}