{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Acephalos Disputatio 45-2","citation":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 45-2","ref":"45-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/45-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/45-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/45-2.md","author":{"name":"Rusticus Diaconus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus"},"work":{"title":"Contra Acephalos Disputatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio","urn":null},"verse":false,"words":156,"text":"Hæret. Et cur minime connumeratur natura personis? dic igitur causam? Rust. Mihi nulla necessitas imminet ostendere cur personis non connumeretur, ex quo perfectam meam demonstravi victoriam, quia hoc verum sit quod probavi; si autem vis nobiscum causam perquirere, sine praejudicio inquiretur. Arbitror autem quod ea quae omnino sub una definitione non continentur, neque connumerentur: ut puta, si quis dicat: Ego et tu unum sumus, eo quod homo sim et rao, et tu; et sumus homines duo, et ad angelos unum sumus, co quod rationales simus et nos. Et rursus duae naturæ sumus propter differentiam; et iterum hoc idem sumus coelo: creatura enim et illud est; et aliud præter illud, propter differentiam substantivam. Arbitror igitur quod ea quæ connumerantur, et unam quamdam communem definitionem habere oporteat, et aliam quae non communis, sed cujusque sit propria: sic igitur et Domini Christi duæ naturæ commune habent quod naturæ sunt; proprium vcro quod hæc quidem divinitas est, illa vero humanitas.","prev":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 44","label":"Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/44"},"next":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 46-47","label":"46 to 47","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/46"},"credit":{"text":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}