{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Acephalos Disputatio 47","citation":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 47","ref":"47","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/47","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/47.md","author":{"name":"Rusticus Diaconus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus"},"work":{"title":"Contra Acephalos Disputatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio","urn":null},"verse":false,"words":270,"text":"Rust. Sed non modis omnibus sequitur unam rem et substantivam unam quoque esse substantiam: nam et virga Aaron quae attulit fructum (Num. XVII, 18), una quidem substantivaque res erat cum fructibus suis, non una vero substantia cum fructibus erat. Et tabulas scriptas digito Dei (Exod. XXXI, i8) unam rem dicimus, non unam quoque substantiam. Verum, nec illud incongrue arbitror responderi, quia Christus, nec substantiva nec insubstantiva, sed supersubstantiva res est, quippe duarum perfectissimarum substantiarum vel naturarum. Etenim panis ille quem dominica oratione deposcimus, supersubstantialis (Matth. VI, 11) dicitur. Et arbitror sic nos eum petere, ut Christum potius expetamns, donec, sicut ait Apostolus, formetur Christus in nobis (Cal. IV, 19). Amplius vero, si milium piri ramos insertos habens, una arbor et una est res; sed quia habet et proprios ramos, nec una substantia, neque una natura est. Sed ut milium simul et pirum duæ, ut vero arbor una esse res dicitur: quid obest unitati personæ, si Christum duas res esse dicamus? Aut quid naturarnm dualitati, si eum unam rem confiteamur existere? Insuper, etsi respondeamus substantivum quidem esse Christum, non ob hoc erit una substantia; unam siquidem personam dicimus substantivam: sicut si aliquis, verbi gratia, dicat hunc mundum non esse insubstantivum, non tamen ex hoc ejus unam cogeretur affirmare substantiam. Si vero aliquis omnino insanus et contentiosissimus dicat unam mundi esse substantiam, sequitur eum nec in quibuslibai rebus aliter ullatenus dicere, nisi quia una substantia sit. Si enim cunctæ quae in orbe sunt diversitates non faciunt sub numero esse substantias, unaquæque ad aliam comparata, una erit cum ea: una igitur substantia hominis et lapidis et elephanti atque formicæ, et coeli ac montis.","prev":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 45-46","label":"45 to 46","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/45"},"next":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 48","label":"Disputatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/48"},"credit":{"text":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}