{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Acephalos Disputatio 48-2","citation":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 48-2","ref":"48-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/48-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/48-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/48-2.md","author":{"name":"Rusticus Diaconus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus"},"work":{"title":"Contra Acephalos Disputatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"Hæret. Patienter, quæso, et absque præjudicio: satis fieri enim mihi super iis volo; forsitan cniin modis omnibus satisfactionem commoditas consequctur. Rust. Quod mihi videtur, forsan vcro non irrationabiliter, dicam; salvis tamen absque præjudicio iis quae jam dixi: nec enim tale aliquid adjecissem, nisi hac conditione proposita. Definitur ergo divinitas, non secundum quod divinitas est, sed secundum quod natura cst. Quid est quod volo dicere, Non quo divinitas, sed quo natura? Aliud est per se quaerere quid sit Deitas, et aliud, quomodo se habeat ad tres personas ipsa divinitas. Ut, exempli gra ia dico, aliud est quærere quid sit homo, aliud quomodo: id est, utrum æqualiter universi participemur communi substantia, an minime; et rursus secundum proportionem, utrum sic nos communi humanitate, ut Pater et Filius et sanctus Spiritus una Deitate atque communi. Quod igitur tunc quaerimus, de proportione est; una vero duarum naturarum definitio, secundum quod naturæ sunt: quia id quod aeque ac similiter et complective, ad id ut sit quidque, participatur a personis, substantia est quæ vero hoc ipso participant, personæ sunt quæ ab invicem proprietatibus differunt. Substantia vero communis ipsius divinitatis,quam in Verbo individuo contemplamur, natura est; similiter etiam carnis natura individua non est, licet in individuo eam contemplemur. Natura enim nunquam est individua; non enim definitio individua Est, ciica quam dicimus animal rationale, quod factui subjacet. Apud medicos autem dicuntur homines natura differre pro temperamento, ut, verbi gratia, calidior et frigidior: nos autem non sic dicimus naturam; quare, secundum hoc, nihil distat communis definitio duarum naturarum Domini Christi. Ergo quia utraque similiter natura dicitur; et rursus utraque non eadem, sed differt uniuscujusque definitio: duae igitur sunt naturæ Domini Christi, et haruin nulla connumeratur Trinitati, ut quaternionem, quod absit, efficiat.","prev":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 46-47","label":"46 to 47","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/46"},"next":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 49-2","label":"Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/49-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/49-2"},"credit":{"text":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}