{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Contra Acephalos Disputatio 52-2","citation":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio 52-2","ref":"52-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/52-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/52-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/52-2.md","author":{"name":"Rusticus Diaconus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus"},"work":{"title":"Contra Acephalos Disputatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio","urn":null},"verse":false,"words":222,"text":"Rust. Puto quod neque esse velis carnem: necesse est enim, aut unam hanc esse, aut nec unam: dum vcro necqua sit, nihil esse; dum vero nihil sit, neque esse:: ut enim minuine tribus personis connumcretur, repercutimur eo, ne quaternitas fiat. Rursus: ut nec naturae uni Trinitatis congeminetur, perfecta carnis videtur esse negatio; si enim una est, alteri uni connumeratur. Verum illud affirmo, quia hic necesse est a me exigi causam: etenim et omnes sancti Patres, et vos ipsi naturae divinitatis connu- It e: atis carnem: ex duabus enim naturis dicitis Christum. Quod si divinitati non connumeratur humanitas, non solum in cis esse, sed ct ex ipsis esse, dicere non debemus. Non igitur ex duabus cst. Sed et Ambrosius male|, secundumvos, inquit: « Unus in utroque loquitur Dei Filius, quia in eo utraque natura est; » et Gregorius dicens: c Duæ naturæ Deus et homo, quia et anima et corpus; » et Cyrillus dicens: < Duarum enim naturarum unitio facta est; et qui I diversa quidem quae ad unitionem veram Convenere naturæ; unus vero ex ambabus Christus et Filius, non tanquam naturarum differentia interempta propter unitionem, sed potius efficientibus nobis. »Et h.rc universalis synodus Ephesina firmavit, et Cœlestinus ac Xystus papæ Romani approbaverunt; similiter vero et quasdam voces eorum quæ de Domino dicta sunt; et communificari tanquam super una persona, et dividi tanquam super duabus naturis.","prev":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 50-2-51","label":"50 to 51","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/50-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/50-2"},"next":{"citation":"Contra Acephalos Disputatio 53-2","label":"Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis epscopi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/53-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/rusticus-diaconus/contra-acephalos-disputatio/53-2"},"credit":{"text":"Rusticus Diaconus, Contra Acephalos Disputatio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1148/tmp1148/tmp1148.tmp1148.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}